Note 85 — Chapter X · Alarming Symptoms. (continued 3)
Reading edition
Ista non possunt habere veritatem secundum ea, quæ determinata sunt. Visum est enim, quod æternitas et tempus essentialiter differunt. Item quæcumque se habent ut causa et causatum, essentialiter differunt; nunc autem æternitatis, quum non differat ab æternitate nisi sola ratione, est causa temporis, et nunc ipsius, ut dictum est. Quare nunc temporis et nunc æternitatis essentialiter differunt. Præterea nunc temporis est continuativum præteriti cum futuro; nunc autem æternitatis non est continuativum præteriti cum futuro, quia in æternitate non est prius nec posterius, nec præteritum, nec futurum, sed tota æternitas est tota simul. Nec valet ratio in oppositum, quum dicitur quod stans et fluens non differunt per essentiam. Verum est in omni eo quod contingit stare et fluens esse; tamen stans quod nullo modo contingit fluere, et fluens, quod nullo modo contingit stare, differunt per essentiam. Talia autem sunt nunc æternitatis, et nunc temporis.—Ibid.