Note 61 — Chapter II · A DINNER AT THE GRANGE—A PAIR OF OWLS. (continued 2)
Reading edition
Si enim materia prima haberet aliquam formam propriam, per eam esset aliquid actu; et sic, quum superinduceretur alia forma, non simpliciter materia per eam esset, sed fieret hoc vel illud ens; et sic esset generatio secundum quid, et non simpliciter. Unde omnes ponentes primum subjectum esse aliquod corpus, ut aërem et aquam, posuerunt generationem idem esse quod alterationem.—In 8. Metaph., lect. 1.