Note 28 — Chapter I · MR. CULPEPPER MAKES A PROPOSAL—A RENCOUNTER IN A CHURCHYARD. (continued 2)
Reading edition
Augustinus accipit informitatem materiæ pro carentia omnis formæ; et sic impossibile est dicere quod informitas materiæ tempore præcesserit vel formationem ipsius vel distinctionem. Et de formatione quidem manifestum est. Si enim materia informis præcessit duratione, hæc erat jam in actu; hoc enim creatio importat. Creationis enim terminus est ens actu; ipsum autem quod est actus, est forma. Dicere igitur, materiam præcedere sine forma, est dicere ens actu sine actu, quod implicat contradictionem.—Sum. Theol., p. 1, q. 66, a. 1.