Note 184 — THE CATHOLIC WORLD. VOL. XVIII., No. 107.—FEBRUARY, 1874.[181]
Reading edition
We give the original text: Sic enim scientia Dei se habet ad omnes res creatas, sicut scientia artificis se habet ad artificiata. Scientia autem artificis est causa artificiatorum, eo quod artifex operatur per suum intellectum. Unde oportet quod forma intellectus sit principium operationis, sicut calor est principium calefactionis. Sed considerandum est, quod forma naturalis, in quantum est forma manens in eo cui dat esse, non nominat principium actionis, sed secundum quod habet inclinationem ad effectum. Et similiter forma intelligibilis non nominat principium actionis secundum quod est tantum in intelligente, nisi adjungatur ei inclinatio ad effectum, quæ est per voluntatem. Quum enim forma intelligibilis ad opposita se habeat (quum eadem sit scientia oppositorum) non produceret determinatum effectum, nisi determinaretur ad unum per appetitum, ut dicitur in 9. Metaph. Manifestum est autem quod Deus per intellectum suum causat res, quum suum esse sit suum intelligere; unde necesse est quod sua scientia sit causa rerum secundum quod habet voluntatem conjunctam (p. 1, q. 14, a. 8).