Note 85 — CHURCH MUSIC I.
Reading edition
"Ut omnia juxta ordinem fiant, et solemnes Ecclesiæ ritus integre serventur, monemus rectores ecclesiarum ut sedulo invigilent ad abusus eliminandos qui in cantu ecclesiastico in his regionibus invaluerunt. Curent igitur ut sacrosancto Missæ Sacrificio et aliis officiis musica, non vero musicæ divina officia inserviant. Noverint, juxta Ecclesiæ ritum, carmina vernaculo idiomate, inter Missarum solemnia, vel vesperas solemnes, decantare non licere."