← Table of contents
The Cathedral Builders

Note 115 — Chapter III · THE ORIGIN OF SAXON ARCHITECTURE (A SUGGESTION) BY THE REV. W. MILES BARNES[101]

Reading edition

Description of the church built in the monastery of Hexham by Saint Wilfrid, 674-680. See the Appendix to the "Life of St. Wilfrid" in Montalembert's fine work on The Saints of the West.

"Igitur profunditatem ipsius ecclesiae criptis et oratoriis subterrancis et viarum anfractibus inferius cum magna industria fundavit.

"Parietes autem quadratis et bene politis columpnis suffultos et tribus tabulatis distinctos immensae longitudinis et altitudinis erexit. Ipsos etiam et capitella columpnarum quibus sustentantur et arcum sanctuarii, historiis et ymaginibus et variis coelaturarum figuris ex lapide prominentibus et picturarum et colorum grata varietate mirabilique decore decoravit. Ipsum quoque corpus ecclesiae appentitiis et porticibus nardique circumdixit quae, miro atque inexplicibili artificio, per parietes et cocleas inferius et superius distinxit. In ipsis vero cocleis, et super ipsas, ascensoria ex lapide, et deambulatoria, et varios viarum anfractus, modo sursum, modo deorsum, artificiosissime ita machinari fecit, ut innumera hominum multitudo ibi existere et ipsum corpus ecclesiae circumdare possit, cum a nemine tamen infra in eo existentium videri queat. Oratoriaque quam plurima, superius et inferius, secretissima e pulcherrima, in ipsis porticibis cum maxima diligentia et cautela constituit, in quibus altaria in honore Beatae Dei genitricis semperque Virginis Mariae, et Sancti Michaelis Archangeli, sanctique Johannis Baptistae et sanctorum Apostolorum, Martyrum, Confessorum, atque Virginum, cum eorum apparatibus, honestissime praeparari fecit. Unde etiam, usque hodie, quaedam illorum ut turres et propugnacula, supereminent. Atrium quoque templi magnae spissitudinis et fortitudinis muro circumvallavit. Praeter quem in alveo lapideo aquaeductus, ad usus officinorum, per mediam villam decurrebat."—Richardi, Prioris Historia Hagulstadensis Ecclesiae, c. iii., Ap. Twysden, Historiae Anglicanae Scriptores decem., et Raine's Priory of Hexham, p. 2.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings