Note 117 — THE CASTLE OF ROCHESTER.
Reading edition
The following passage illustrates the preceding facts:—“Duraverat autem obsidio tribus ferè mensibus: unde Rex tum propter multitudinem interfectorum, tum propter infinitam pecuniæ summam, quam in obsidione consumpserat, nimio furore succensus, universos nobiles illos, sine misericordiæ consideratione, patibulo suspendi praecepit. Sed vir nobilis Savaricus de Malloleone, in faciem Regi resistens, ait: Domine Rex, guerra nostra nondum finita est, unde vobis diligenter considerandum est, quàm varios eventus bello sortiantur. Nempe si nobis istos nunc suspendio tradatis, Barones adversarii nostri, vel me fortè vel alios de exercitu vestro nobiles intercipere potuerunt; et consimili casu in brevi et exemplo vestri suspendio tradere, quod absit à vobis, ne contingat: quia tali conditione nullus in vestro obsequio militaret. Tunc Rex, licèt invitus, consilio ejus et aliorum virorum prudentum adquiescens, Willielmum de Albineto, W. de Lancastre, W. de Emeford, Thomam de Muleton, Osbertum Giffard, Osbertum de Bonbi, Odinellum de Albineto, et alios nobiliores misit ad Castrum de Corf, sub arcta custodia deputandos. Robertum verò de Chaurna, et Richardum Giffart, cum Thoma de Lincoln, apud Castrum de Nothingham; aliosque per loca diversa carcerali custodiæ mancipandos direxit.
“Servientes vero omnes, præter balistarios, qui multos in obsidione milites et servientes interfecerant, patibulo suspendi præcepit. His ita gestis, pars Baronum non erat mediocriter infirmata.”—Matt. Par. Hist. Angl. fol. 268, et seqq.