Note 112 — THE CASTLE OF ROCHESTER.
Reading edition
Episcopum vero in posteriori castello Pevensey interceptum, vinculis mancipavit. Milites autem regii ad castrum Roffense illum ducentes, ab illis qui castro præerant, ingressum postulant: hoc enim dominum suum velle, hoc regem absentem jubere dicunt. Erant autem tunc in castro illo omnis fere juventutis Angliæ et Normanniæ nobilitas, tres scilicet filii comitis Rogeri, et Eustachius comes Bononie, junior, cum multis aliis.... Illi vero qui in castro erant ex muro prospicientes, vultum episcopi cum militum verbis non convenire percipientes, ocyus apertis valvis exeuntes, omnes cum episcopo milites vinctos reducunt.... Obsessi autem longiorem obsidionem ferre non valentes, castellum regi reddiderunt. Par. Hist. Angl. fol. 15.