Note 190 — THE ABBEY OF TEWKESBURY, Gloucestershire.
Reading edition
“Anno Domini M.C. Nam idem Rex pridie ante necem suam, vidit per somnum sese fleubotomiæ ictu sanguinem emittere, et radium cruoris in cœlum usque extentum, lucem obnubilare, et Dei interpellare claritatem. Rex autem Sancta Maria invocata et somno excussus, lumen inferri præcepit, et cubicularios à se discedere non permittens, residuum noctis insomne peregit. Mane verò cùm aurora illuxisset, Monachus quidam transmarinus, qui pro ecclesiæ suæ negotiis Regis curiam sequebatur, Roberto filio Hamonis viro potenti et Regi familiari somnium retulit, quod nocte eadem viderat mirificum et horrendum. Vidit enim per somnum Regem in quandam venire ecclesiam, gestuque superbo et insolenti (ut solebat) cœpit despicere circumstantes, ubi crucifixum dentibus apprehendens, brachia illius corrosit, et crura pene detruncavit. Quod crucifixus cum diu tolerasset, Regem demum dextro pede ita depulit, ut caderet in pavimentum supinus: et ex ore jacentis tantam exire flammam conspexit, et ita diffusam, ut fumorū nebula, quasi chaos magnum usque ad sidera volitarat. Hanc visionem cùm Robertus Regi retulisset, cachinnos ingeminans ait: Monachus est, et lucri causa monachiliter somniavit: da ei centum solidos, ne videatur inaniter somniasse. Item videbatur Regi per somnium nocte proxima ante diem mortis suæ, quòd vidit unum Infantem pulcherrimum super altare quoddam, et cupiens et esuriens supra modum, adiit et corrosit de carne infantis, et videbatur ei prædulce quod gustaverat: et volens plus avidius sumere, infans torvo aspectu et voce minaci ait: Desisti, nimis accepisti. Expergefactus à somno Rex, consoluit mane super hæc quendam episcopum. Episcopus autem suspicans judicium vindictæ, ait: Desine Rex bone à persecutione ecclesiæ præmonitio enim hæc Dei est, et beniga castigatio; nec ut proposuisti, venatum eas. Rex contemnens salutaria monita, in sylvas venatum ivit. Et ecce casu, cervus magnus cum ante eum transiret, ait Rex cuidam militi, scilicet Waltero Tyrell: Trahe, diabole. Exiit ergò telum volatile, de quo bene et vere potuit dici, et vaticinio denotari,
Et semel emissum volat irrevocabile telum.
Et obstante arbore, in obliquum reflexum faciens, per medium cordis Regem sauciavit, qui subito mortuus corruit. Sui autem, et præcipuè miles ille, in partes fugerunt. Aliqui tum redeuntes corpus in sanguine suo circumvolutum et tabefactum, supra bigam cujusdam carbonatoris imposuerunt fragilem, et macilentissimo jumento vno tractam. Rusticulus igitur coactus corpus ad civitatem transportare, dum transiret per quandam profundam et lutosam viam, fracta biga sua debili, corpus, immo cadaver rigidum et fœtens, in luto circumvolutum, volentibus asportare dereliquit. Eadem hora Comes Cornubiæ, in sylva, ab illa in qua hæc acciderant per duas dietas distante, dum venatum iret, et solus casu à suis sodalibus relinqueretur, obviavit magno piloso et nigro hirco, ferenti Regem nigrum et nudum per medium pectoris sauciatum. Et adjuratus hircus per Deum-trinum-et-unum quid hoc esset, respondit: Fero ad judicium suum Regem Vestrum, immo tyrannum Willielmum Rufum. Malignus enim spiritus sum, et ultor maliciæ suæ, qua desævit in ecclesiam Christi, et hanc suam necem procuravi, imperante promartyre Angliæ beato Albano, qui questus est Domino, quòd in sula Britanniæ, cujus ipse fuit primus sacrator, supra modum grassaretur. Comes igitur hæc sociis statim narravit. Infra triduum autem hæc omnia vera reperit, per mediatores oculata fide expertus.”—Matth. Par. p. 51-2, fol. ed. 1565.