Note 129 — Chapter II
Reading edition
De secunda feria quadragesimæ. In capitulo nequaquam alia Regulæ sententia legitur quam quæ est de quadragesimâ. Recitatur quoque Brevis librorum qui anno præterito sunt ad legendum fratribus erogati. Cum quilibet frater nominatur, surgit, et librum sibi datum reddit: et si eum forte non perlegerit, pro indiligentiâ veniam petit. Est autem unus tapes ibi constratus super quem illi libri ponuntur, de quibus iterum quanti dantur, dantur cum Brevi; et ad hoc est una tabula aliquantulum major facta. Antiquiores Consuetudines Cluniacensis Monasterii. Lib. I. Cap. LII. D'Achery, Spicilegium, ed. 1723, I. 667.