Note 453 — III. INDICATIONS OF THE RITE IN THE BIBLE.
Reading edition
Buxtorf, who is a recognized authority, in the knowledge of Rabbinical literature and of Jewish customs, says, on this point: “Cum deinde compater infantulum in sinu habet jacentem, tum Mohel sive circumcisor eum è fasciis evolvit, pudendum ejus apprehendit, ejusque anteriorem partem per cuticulam præputii comprehendit, granulumque pudendi ejus retrorsum premit; quo facto cuticulam præputii fricat, ut illa per id emortua infantulus cæsuram tanto minus sentiscat. Deinde cultellum circumcisorium è pueri astantis manu capit, claraque voce, Benedictus (inquit) esto tu Deus, Domine noster, Rex mundi, qui nos mandatis tuis sanctificasti, nobisque pactum circumcisionis dedisti. Interim dum ille loquitur sic, particulam præputii anteriorem usque eo abscindit, ut capitellum pudendi nudum conspici queat, illamque festinanter in patellam arena ista plenam conjicit; puero quoque isti, à quo acceperat, cultellum reddit circumcisorium; ab alio vero poculum vino rubro (ceu dictum fuit) impletum, capit; haurit ex eo quantum ore continere potest, quod mox super infantulum expuit, eoque sanguinem ejus abluit: in faciem quoque infantuli vini aliquid expuit, si eum viribus defici conspexerit. Mox pudendum puelli ore comprehendit, et sanguinis ex eodem quantumcunque potest, exugit, ut sanguis idem tanto citius se sistat; sanguinem exuctum in alterum poculorum vino rubro refertorum, vel in patellam arena abundantem, expuit.” (Synagoga Judaica, Cap. II.)