Note 30 — Chapter II
B. G. (Benjamin Guy) Babington translation
“Pestilentis morbi gravissimum symptoma est, quod zonam vulgo nuncupant. Ea sic fit: Pustulæ nonnunquam per febres pestilentes fuscæ, nigræ, lividæ existunt, in partibus corporis a glandularum emissariis sejunctis, ut in femore, tibia, capite, brachio, humeris, quarum fervore et caliditate succi corporis attracti, glandulas in trajectione replent, et attollunt, unde bubones fiunt atque carbunculi. Ab iis tanquam solidus quidam nervus in partem vicinam distentam ac veluti convulsione rigentem producitur, puta Brachium vel tibiam, nunc rubens, nunc fuscus, nunc obscurior, nunc virens, nunc Iridis colore, duos vel quatuor digitos latus. Hujus summo, qua desinit in emissarium, plerumque tuberculum pestilens visitur, altero vero extremo, qua in propinquum membrum porrigitur, carbunculus. Hoc scilicet malum vulgus zonam cinctumve nominat, periculosum minus, cum hic tuberculo, illic carbunculo terminatur, quam si tuberculum in capite solum emineat.” p. 198.