Note 568 — Chapter V · THE DIFFERENCING ELEMENTS OF COMMUNAL POETRY (continued 2)
Reading edition
A similar series of questions, with interesting details of the ceremony, is given in the Itinera Constantinopolitanum et Amasianum ab Angerio Gislenio Busbequij ... Antverpiæ, 1681, p. 28: “deuertimus in pagum Semianorum Iagodnam: ubi ejus gentis ritus funebres vidimus multum à nostris abhorrentes. Erat cadauer in templo positum detecta facie: iuxtà erant apposita edulia, panis et caro et vini cantharus: adstabant coniunx et filia melioribus ornata vestibus, filiae galerius erat ex plumis pavonis. Supremum munus, quo maritum jam conclamatum uxor donauit, pileolum fuit purpureum, cuius modi virgines nubiles illic gestare solent. Inde lessum audiuimus et naeniam lamentabilesque voces; quibus mortuum percunctabantur quid de eo tantum meruissent, quae res, quod obsequium, quod solatium ei defuisset; cur se solas et miseras relinqueret: et hujus generis alia.”