Note 6 — Chapter VII
Arthur Brodrick Bullock translation
Ipsa CARITAS generis humani, quae nata a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur, et tota domus conjugio et stirpe conjungitur, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post vicinitatibus tum civibus et iis, qui publice socii atque amici sunt, deinde TOTIUS COMPLEXU GENTIS HUMANAE.