← Table of contents
The archæology of Rome, Part 8

Note 60 — Chapter IV · PART I. THE AQUEDUCTS.

Reading edition

“Quum hæc accepta clades esset, jam C. Horatius et T. Menenius consules erant. Menenius adversus Tuscos, victoria elatos, confestim missus. Tum quoque male pugnatum est, et Janiculum hostes occupavere: obsessaque urbs foret, super bellum annona premente, (transierant enim Etrusci Tiberim) ni Horatius consul e Volscis esset revocatus: adeoque id bellum ipsis institit mœnibus, ut primo pugnatum ad Spei sit æquo Marte, iterum ad Portam Collinam. Ibi quanquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura prœlia id certamen fecit.” (Livii Hist., lib. ii. c. 51.)

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings