Note 2107 — THE FIRST PARTITION. (continued 6)
Reading edition
Sicut valet ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, sic quoque lactis proprietas. Neque id in hominibus solum, sed in pecudibus animadversum. Nam si ovium lacte hoedi, aut caprarum agni alerentur, constat fieri in his lanam duriorem, in illis capillum gigni severiorem.