← Table of contents
The Anatomy of Melancholy

Note 4182 — THE CURE OF MELANCHOLY. (continued 6)

Reading edition

Sanguinem corruptum emaculat, scabiem abolet, lepram curat, spiritus recreat, et animum exhilarat. Melancholicos humores per urinam educit, et cerebrum a crassis, aerumnosis melancholiae fumis purgat, quibus addo dementes et furiosos vinculis retinendos plurimum juvat, et ad rationis usum ducit. Testis est mihi conscientia, quod viderim matronam quandam hinc liberatam, quae frequentius ex iracundia demens, et impos animi dicenda tacenda loquebatur, adeo furens ut ligari cogeretur. Fuit ei praestantissimo remedio, vini istius usus, indicatus a peregrino homine mendico, eleemosynam prae foribus dictae matronae implorante.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings