Note 3054 — THE CURE OF MELANCHOLY. (continued 2)
Reading edition
Ad Caput bonae spei incolae sunt nigerrimi: Si sol causa, cur non Hispani et Italiaeque nigri, in eadem latitudine, aeque distantes ab Aequatore, hi ad Austrum, illi ad Boream? qui sub Presbytero Johan. habitant subfusci sunt, in Zeilan et Malabar nigri, aeque distantes ab Aequatore, eodemque coeli parallelo: sed hoc magis mirari quis possit, in tota America nusquam nigros inveniri, praeter paucos in loco Quareno illis dicto: quae hujus coloris causa efficiens, coelive an terrae qualitas, an soli proprietas, aut ipsorum hominum innata ratio, aut omnia? Ortelius in Africa Theat.