Note 5150 — LOVE-MELANCHOLY. (continued 3)
Reading edition
Prinicipio Ariadne velut sponsa prodit, ac sola recedit; prodiens illico Dionysius ad numeros cantante tibia saltabat; admirati sunt omnes saltantem juvenem, ipsaque Ariadne, ut vix potuerit conquiescere; post ea vero cum Dionysius eam aspexit, &c. ut autem surrexit Dionysius, erexit simul Ariadnem, licebatque spectare gestus osculantium, et inter se complectentium; qui autem spectabant, &c. Ad extremum videntes eos mutuis amplexibus implicatos et jamjam ad thalamum ituros; qui non duxerant uxores jurabant uxores se ductoreos; qui autem duxerant conscensis equis et incitatis, ut iisdem fruerentur, domum festinarunt.