Note 120 — The Sixth Book.
Reading edition
Nuptials of Mohammed and Cadijah.—Dum autem ad nuptias celebrandas solemnissimum convivium pararetur, concussus est Angelis admirantibus, thronus Dei: atque ipse Deus majestate plenus præcepit Custodi Paradisi, ut puellas, & pueros ejus cum festivis ornamentis educeret, & calices ad bibendum ordinatim disponeret: grandiores item puellas, & jam sororiantibus mammis præditas, & juvenes illis coævos, pretiosis vestibus indueret. Jussit prœterea Gabrielem vexillum laudis supra Meccanum Templum explicare. Tunc vero valles omnes & montes prœ lœtitiâ gestire cæperunt, & tota Mecca nocte illa velut olla super ignem imposita efferbuit.—Eodem tempore prœcepit Deus Gabrieli, ut super omnes mortales unguenta pretiosissima dispergeret, admirantibus omnibus subitum illum atque insolitum odorem, quem in gratiam novorum conjugum divinitus exhalasse universi cognovere.
Maracci.