← Table of contents
Studies in the History and Method of Science, vol. 1 (of 2)

Note 374 — THE ‘TRACTATUS DE CAUSIS ET INDICIIS MORBORUM’

Reading edition

‘Praeter errores enim quos ipse admiserit Urius, deprehendi omnibus fere horum librorum emptoribus, uno Pocockio excepto, libros supposititios pro veris subinde venditasse vafros Orientales. Codices ergo fere universos Arabicos, quos recensuit Urius (vulgatioribus quibusdam exceptis) oculis perlustravi, quo certius scirem titulisne responderent an non. Quo facto varias errorum formas deprehendi, titulis nunc charta coopertis, nunc atramento oblitis, nunc cultro paene abrasis; auctorum porro nominibus paullulum immutatis quo notiora quaedam referrent, numeris etiam quibus singula volumina signata sunt permutatis, quo quis opus imperfectum pro integro habeat, paginis denique pauculis operi alieno a fronte assutis.’

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings