Note 71 — XI THE LAW OF NATURE
Reading edition
‘Omnes leges aut divinae sunt aut humanae. Divinae natura, humanae moribus constant, ideoque hae discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent. Fas lex divina est: ius lex humana. Transire per agrum alienum fas est, ius non est.’—Dist. Prima, c. i. ‘Humanum genus duobus regitur, naturali videlicet iure et moribus. Ius naturale est quod in lege et evangelio continetur, quo quisque iubetur alii facere quod sibi vult fieri et prohibetur alii inferre, quod sibi nolit fieri. Unde Christus in Evangelio “Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis. Haec est enim lex et prophetae.”’ Here the Sermon on the Mount is taken as stating the Law of Nature.