← Table of contents
Storia della decadenza e rovina dell'impero romano, volume 13

Note 411 — CAPITOLO LXXI.

Davide Bertolotti translation

Un passo del Petrarca (Op., p. 556, 557, in epistola hortatoria ad Nicolaum Laurentium) è sì energico, ed all'uopo, che non posso starmi dal trascriverlo: Nec pudor aut pietas continuit quominus impii spoliata Dei templa, occupatas arces, opes publicas regiones urbis, atque honores magistratuum inter se divisos (mancherà un habeant), quam una in re, turbulenti ac seditiosi homines et totius reliquae vitae consiliis et rationibus discordes, inhumani foederis stupendâ societate convenerant, in pontes et moenia atque immeritos lapides desaevirent. Denique post vi vel senio collapsa palatia, quae quondam ingentes tenuerunt viri, post diruptos arcus triumphales (unde majores horum forsitan corruerunt), de ipsius vetustatis ac propriae impietatis fragminibus vilem quaestum turpi mercimonio captare non puduit. Itaque nunc, heu dolor! heu scelus indignum! de vestris marmoreis columnis, de liminibus templorum (ad quae nuper ex orbe toto concursus devotissimus fiebat), de imaginibus sepulchrorum sub quibus patrum vestrorum venerabilis civis (dee dire cinis) erat, ut reliquas sileam, desidiosa Neapolis adornatur. Sic paulatim ruinae ipsae deficiunt. Ciò non toglie che il re Roberto fosse l'amico del Petrarca.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings