← Table of contents
Storia degli Italiani, vol. 15 (di 15)

Note 93 — APPENDICE I. DEI PARLARI D’ITALIA

Reading edition

È a vedere con che ginnasiale compunzione David Runkenio (Prefazione al lessico latino-belgico di G. Sheller. Leida 1789) si lagni dello stile di Tertulliano: Fecit hic quod ante eum arbitror fecisse neminem. Etenim, cum in aliorum vel summa infantia appareat tamen voluntas et conatus bene loquendi, hic, nescio qua ingenii perversitate, cum melioribus loqui noluit, et sibimet ipse linguam finxit, duram, horridam, Latinisque inauditam, ut non mirum sit per eum unum plura monstra in linguam latinam, quam per omnes scriptores semibarbaros esse invecta. Ecce tibi indicem atrum paucorum e multis verborum qua viris doctis non puduit in lexica recepisse: Accendo pro lanista, captatela pro captatio, diminoro pro diminuo, extremissimus, inuxorius, irremissibilis, libidinosus gloriæ, pro cupidus gloriæ, linguatus, multinubentia pro polygamia, multirorantia, noscibilis, nolentia, nullificamen pro contemptus, obsoleto pro obsoletum reddo, olentia pro odor, pigrissimus, postumo pro posterior sum, polentator, recapitulo, renidentia, speciatus, templatim, temporalitas, virginor, visualitas pro facultas videndi, viriosus pro viribus præstans.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings