← Table of contents
Storia degli Italiani, vol. 11 (di 15)

Note 165 — CAPITOLO CLV. Condizione materiale e morale. Opinioni. Ingegni eterocliti. (continued 2)

Reading edition

Journal du voyage de Michel Montaigne en Italie en 1580-81. Roma 1774. A Cristoforo Leuschner, che veniva in Italia, Giorgio Fabrizio dirigeva questi consigli:

Œnotri fugias ardentia munera Bacchi: Sobria Aminæum temperet unda merum... Adriacæ blandæ sunt vultu et voce puellæ: His si credideris, postea nullus eris. Nec Daphnea tibi circumibit tempora laurus, Ni vites cupidæ furta proterva Deæ. Non colit illa Gnidum, non amplius illa Panormum; Tota habitat veneta mollis in urbe Venus. Hanc quoque dum vitas, alias vitare memento: Serpit enim ex illa latius urbe malum. Uni etiam et noto tua pectora crede sodali: Nec cole multiplices cautus amicitias... Non inimicitias cum quoquam suscipe; lauda Quod potes, et tacita cetera mente preme. Nec studia illorum studiis tua præfer: in illis Non vult ingenio cedere nemo locis. Erga omnes facilis sis verbis; credito paucis; Deque bonis studiis sit tibi sermo frequens.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings