← Table of contents
Storia degli Italiani, vol. 08 (di 15)

Note 151 — CAPITOLO CXXI. Gli eruditi.

Reading edition

Sprezzando di tutto cuore i Barbari, il Poliziano gl’invita ad ammirare le bellezze e i pregi degl’Italiani, ove mostra di conoscere in che consiste il merito, anzichè qual fosse il merito vero degli Italiani: Admirentur nos, sagaces in inquirendo, circumspectos in explorando, subtiles in contemplando, in judicando graves, implicitos in vinciendo, faciles in enodando. Admirentur in nobis brevitatem styli fœtam rerum multarum atque magnarum, sub expositis verbis remontissimas sententias, plenas questionum, plenas solutionum; quam apti sumus, quam bene instructi ambiguitates tollere, scrupulos diluere, involuta evolvere flexanimis syllogismis, et infirmare falsa, et vera confirmare. Viximus celebres, et posthac vivemus, non in scholis grammaticorum et pædagogiis, sed in philosophorum coronis, in conventibus sapientum, ubi non de matre Andromaches, non de Niobes filiis, atque id genus levibus nugis, sed de humanarum divinarumque rerum rationibus agitur et disputatur. In quibus meditandis, inquirendis et enodandis ita subtiles, acuti acresque fuimus, ut anxii quandoque nimium et morosi fuisse forte videamur, si modo esse morosus quispiam aut curiosus nimio plus in indaganda veritate potest. Epist. lib. IX.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings