← Table of contents
Storia degli Italiani, vol. 07 (di 15)

Note 337 — CAPITOLO CIX. Incrementi di Firenze. Il duca d’Atene. La Morte nera. Petrarca e Boccaccio.

Reading edition

Di lui scrive nelle Epist. famil., VII. 13: Reges terræ bellum literis indixerunt; aurum, credo, et gemmas atramentis inquinare metuunt, animum ignorantiæ cæcum ac sordidum habere non metuunt. Unde illud regale dedecus? videre plebem doctam, regesque asinos coronatos licet (sic enim eos vocat romani cujusdam imperatoris epistola ad Francorum regem). Tu ergo hac ætate vir maxime, et cui ad regnum nihil præter nomen regium desit... meliora omnia de te spero.

E nell’Epist. metr. lib. III:

Maximus ille virûm quos suspicit itala tellus, Ille, inquam, aeriæ parent cui protinus Alpes, Cui pater Apenninus erat, cui ditia rura Rex Padus ingenti spumans intersecat amne, Atque coronatos altis in turribus angues Obstupet... Adriaci quem stagna maris, thyrrenaque late Æquora permetuunt, quem transalpina verentur, Seu cupiunt sibi regna ducem, qui crimina duris Nexibus illaqueat, legumque coercet habenis, Justitiaque regit populos, quique aurea fessæ Tertius Hesperiæ melioris secla metalli Et Mediolani romanas contulit artes, Parcere subjectis et debellare superbos.

Alla nascita d’un figlio di Barnabò cantava:

Te Padus expectat dominum, quem flumina regem Nostra vocant, te purpureo Ticinus amictu.... Tu quoque tranquillo votivum pectore natum Suscipe, magne parens, et per vestigia gentis Ire doce, generisque sequi monumenta vetusti. Inveniet puer iste domi calcaria laudum Plurima, magnanimos proavos imitetur avosque, Mirarique patrem docili condiscat ab ævo.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings