← Table of contents
Storia degli Italiani, vol. 06 (di 15)

Note 376 — CAPITOLO XCI. Federico II. Seconda guerra dell’investitura.

Reading edition

La poesia popolare insultò alla sconfitta di Federico:

Fridericus dentibus fremdit et tabescit, In vindictam sublimans minas non compescit, Antiquum proverbium sapientis nescit: In vindictam sepius dedecus accrescit..... Ipsum hostem Brixia, que prior fugasti, Gaude quia gaudium tuum duplicasti, Dum in Parme gloria gaudens exultasti, Cui talis per spacium patet orbis vasti. Mediolanensi sit applausus multus, Ejus ope quoniam Parmensis suffultus, In hostem Ecclesie hac in suum ultus, Potius a se repulit hostiles insultus. Gratuletur Janua, quia, res est certa, Quia hostis fracta sunt cornua et serta, Fiat Janua per me Parme laus aperta, Nam in Parma manus est Domini reperta. Gratuletur civitas placens Placentina In Parme victoria et hostis ruina, Parma manu quoniam adjuta divina, Hostem fugans hostium fecit morticina. Bonorum Bononia bona nacione Letetur letantium leta concione, Nam quod secum Dominus in dilectione Parma victrix premium meretur corone. Honorem Ecclesie que manu tuetur, Gloria civitas Mantua letetur, Nam Parma, que Mantuam amat et veretur, Triumphat ne amplius hostis coronetur. Exultet Venetia, civitas electa, Quia Parma spoliis hostis est refecta, Inimice copia gentis interfecta, Reliqua carceribus aut fuge subjecta. Psallet cordis organo et in oris sono Anchona, quam merito laudans post pono, Restituta Marchia nobis ejus dono Anchona proposito quia fuit bono..... Ve ve Christi Babilon! civitas Papie, Ad ruinam quoniam tibi patent vie, Ab illa, qua victus est Fridericus, die, Per Parmam auxilio Virginis Marie. O Pisani perfidi, socj Pilati, Vos fecistis iterum crucifixum pati; Sed surrexit Dominus nostre libertati, Jam sue apparuit Parme civitati. Dum opem et operam hosti prebuistis, Ut prelatos caperet, vos eos cepistis, Quibus nec discipulis suis peperistis; Quia fui minimus de captivi istis...

Vedi Regesta Innocentii IV, herausgegeben von D. C. Höfler. Stuttgard 1847. È singolare che la fama di Federico sia ora commendata tanto da letterati, mentre in un tempo di letteratura sì scarsa come il suo, egli si trova maledetto in tanti versi. Ursone notaro di Genova, autore di un Liber fabularum moralium, scrisse un poemetto Della vittoria che i Genovesi riportarono contro le genti mandate dall’imperatore per sottomettere Genova. Fu stampato nel vol. II delle Carte nei Monum. Hist. patriæ; e sebbene corrottissimo il testo, vi si scorge verso non infelice, e conoscenza di Omero, di Claudiano, specialmente di Virgilio. Minutissimamente descrive que’ fatti, e così inveisce contro i Pisani:

Gens pisana tamen, majori turbine nutans, Partim tecta petit, tenuit pars altera pontum. Impia gens, scelerata cohors, conjunctio nequam, Perfidiæ populus, duri cœtus Pharaonis, Grex bonitate carens, infidus, perfida massa, Præsumens violare crucis fideique vigorem, Contemptor Domini, sacrorum nescius, exsul Justitiæ, veri calcator, schismatis auctor, A facie Domini nullo feriente fugatur, Et crucis athletas bello tollerare nequivit. Hanc immensa Dei virtutem dextera fecit, Quodque terens tumidum, confringens quodque superbum. Discat quisque malus, cognoscat criminis actor Quod malefacta nocent, quod dant peccata pudorem, Quod peccando miser dominum peccator acerbat, Quod perclementem sibi durum vertit in hostem, Quod sceleris primo se damnat conscius ipse.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings