← Table of contents
Storia degli Italiani, vol. 06 (di 15)

Note 216 — CAPITOLO LXXXVI. Ultimi Normanni in Sicilia. Enrico VI.

Reading edition

Nec vero illas palatio adhærentes silentio præterire convenit officinas, ubi in fila, variis distincta coloribus, serum vella tenuantur, et sibi invicem multiplici texendi genere coaptantur. Hinc enim videas amita, damitaque et trimita minori peritia perfici (cioè di uno, due, tre licci): hinc examita (sciamito) uberioris materia condensari: heic diarhodon igneo fulgore visum reverberat; heic diapisti color subviridis intuentium oculos grato blanditur aspectu; hinc exantosmata (a fiori) circulorum varietatibus insignita, majorem quidem artificum industriam et materia ubertatem desiderant, majori nihilominus pretio distrahenda. Multa quidem et alia videas ibi varii coloris ac diversi generis ornamenta, in quibus ex sericis aurum intexitur, et multiformis picturæ varietas, gemmis interlucentibus illustratur. Margaritæ quoque aut integræ cistulis aureis includuntur, aut perforatæ filo tenui connectuntur, et eleganti quadam dispositionis industria, picturati jubentur formam operis exhibere. Ugo Falcando, in Rer. It. Scrip., vol. VII.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings