← Table of contents
Storia degli Italiani, vol. 06 (di 15)

Note 108 — CAPITOLO LXXXIV. Federico Barbarossa.

Reading edition

Ductus ab antiquo priscorum tempore regum Mos habet, ut, quoties regnator teutonus Alpem Transit, et italicas invisere destinat oras, Qui repetant fisco fiscalia jura fideles Per quoscumque suos præmittere debeat urbes: At quæcumque ream se perfida fecerit ausu Sacrilego, regique suo sua jura negarit, Strata luat meritas fraudato principe pœnas: Inde fit ut fractis deformiter horrida muris Nunc quoque per totam videas loca plurima terram. Hoc quoque per cunctas regnator teutonus urbes, Non modo teutonicas, sed et hic et ubique jacentes, Jus habet, ut præsens quasi maximus omnia judex Claudere jura manu, cunctasque recidere lites Debeat, atque omnis judex, omnisque potestas Atque magistratus, ipso præsente, quiescant. Hunc etiam regi priscarum sanctio legum Longævique vigor moris profitetur honorem, Ut cunctos fœtus, quos educat itala tellus (His modo, quæ poscit terræ cultura, retentis) Principis ad nutum fisco præstare colonus Debeat, in regni sumptus et militis usum. Gunteri Ligurinus, lib. II.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings