← Table of contents
Storia degli Italiani, vol. 05 (di 15)

Note 337 — CAPITOLO LXXV. Il Basso Popolo.

Reading edition

Ut ammodo in antea ipse nec eorum heredes ac proheredes, nec alia persona missa ad ipsis non debeat esse in consilium aut factum quod per dictos omines qui ad ipsam abitacionem venerint de jam dictis locis, nec ipsi nec eorum heredes et proheredes unum pel plures sicut cernitur fractam illam que est juxta viam que currit de rio ad grandunem versum ipsum castrum, ut infra ipsum castrum habeant per vertutem ullam percussionem nec occisionem corporis, neque res illas que in ipso castro erunt in ullo tempore per vertutem tollere presumat, excepto de illo omine qui in consilio ut factum fuerit de illis ominibus qui ipsum castrum custodierint perdere, aut pretersionem per vim abere, aut ad ipsum castrum assaltum facere, aut incendium comittere, aut ipsum castellum disrumpere. Quod si hoc probatum fuerit, illius bona qui hos comiserit et sua persona liceat ubique in potestate esse. Et insuper convenerunt infra predictam villam... liceat in mansionem ipsorum omnium, neque de eorum heredibus per vim albergare, neque pro pane tollendo, neque pro vino, pro carne, neque annona, excepto propter nuptias et sponsalias et propter receptum seniorum suorum, vel si unquam verram abuerint, et ad defensionem ipsius castelli et ville alios omines preter eorum vassallos conduserint; et in ullo tempore neque porcum neque porcellum neque moltonem neque agnum per judicium querere nec tollere debeant: et si aliquo modo unquam in tempore tulerint et hoc requisitum fuerit, infra mense unum explegitum caput tantum cui factum fuerit reddatur. Et iterum convenerunt... ad ipsos omines fodrum tollere non debent, excepto si a publico aquisierint. Nam si a publico aquisierint et rex in Longobardia venerit, fodrum solito modo solvatur. Et hoc convenerunt ut si unquam inter ipsos barbanes et nepotes (de Calusco) verram advenerit, non liceat unus alteri ambulandi vel revertendi ad ipsum castellum vel villam, sicut cernitur territorium ipsius loci contradicere, neque assaltum facere, neque plakam neque feritam neque occisionem corporis facere per se nec per suos missos, neque ad ipsos omines donec verram inter se abuerint ad ipsum castellum et villam; neque ad ipsos omines non licet assaltum facere, neque per incendium, neque per predam, neque per vastationem, neque per aprensionem ipsorum ominum, etc. Ap. Lupo.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings