Note 412 — CAPITOLO LXXIX. Repubbliche marittime.
Reading edition
L'avvenimento, da alcuni impugnato, si appoggia a quest'iscrizione apposta al duomo:
Anno quo Christus de Virgine natus, ab illo Transierant mille decies sex tresque subinde, Pisani cives, celebri virtute potentes, Istius ecclesiæ primordia dantur inisse Anno quo siculas est stolus factus ad oras, Quod simul armati multa cum classe profecti Omnes majores, medii, pariterque minores Intendere viam primam sub sorte Panormum Intrantes, rupta portus pugnando catena. Sex capiunt magnas naves, opibusque repletas, Unam vendentes, reliquas prius igne cremantes; Quo pretio muros constat hos esse levatos. Post hinc digressi parum, terraque potiti, Qua fluvii cursum mare sentit solis ad ortum, Mox equitum turba, peditum comitante caterva, Armis accingunt sese, classemque relinquunt, Invadunt hostes contra sine more furentes. Sed prior incursus mutans discrimina casus, Istos victores, illos dedit esse fugaces, Quos cives isti ferientes vulnere tristi Plurima pro portis straverunt millia morti: Conversique cito tentoria litore figunt, Ignibus et ferro vastantes omnia circum: Victores victis sic facta cæde relictis, Incolumes multo Pisam rediere triumpho.