← Table of contents
Storia degli Italiani, vol. 05 (di 15)

Note 279 — CAPITOLO LXXII. Imperatori italiani. Gli Ungheri.

Reading edition

Quel ritmo vuolsi riferire come non infelice saggio della poesia che passava dalle forme antiche alle nuove, giacchè sono versi endecasillabi nostri:

Nos adoramus celsa Christi numina, Illi canora demus nostra jubila; Illius magna fisi sub custodia Hæc vigilantes jubilemus carmina. Divina mundi rex Christe custodia, Sub tua serva hæc castra vigilia; Tu murus tuis sis inespugnabilis, Sis inimicis hostis tu terribilis; Te vigilante, nulla nocet fortia, Qui cuncta fugas procul arma bellica. Cinge hæc nostra tu Christe munimina Defendens ea tua forti lancea. Sancta Maria mater Christi splendida, Hæc cum Johanne, Theotocos, impetra Quorum hic sancta veneramur pignora, Et quibus ista sunt sacrata mœnia, Quo duce victrix est in bello dextera Et sine ipso nihil valent jacula. Fortis juventus, virtus audax bellica, Vestra per muros audiantur carmina; Et sit in armis alterna vigilia, Ne fraus hostilis hæc invadat mœnia Resultet echo comes: eja vigila! Per muros eja! dicat echo vigila!

È del tempo e della circostanza stessa una preghiera dei Modenesi a san Geminiano:

Ut hoc flagellum, quod meremur miseri, Cælorum regis evadamus gratia. Nam doctus eras Attilæ temporibus Portas pandendo liberare subditos. Nunc te rogamus, licet servi pessimi, Ab Ungarorum nos defendas jaculis.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings