Note 261 — CAPITOLO LXXI. Irruzione dei Saracini. Gl'imperatori Franchi.
Reading edition
Allora fu composto questo ritmo:
Audite omnes fines terre horrore cum tristitia, Quale scelus fuit factum Benevento civitas: Lhuduvicum comprenderunt, sancto pio augusto. Beneventani se adunarunt ad unum consilium, Adolferio loquebatur, et dicebant principi: Si nos eum vivum dimittemus, certe nos peribimus; Scelus magnum preparavit in istam provintiam, Regnum nostrum nobis tollit, nos habet pro nihilum; Plura mala nobis fecit; rectum est moriad. Deposuerunt sancto pio de suo palatio; Adalferio illum ducebat usque ad pretorium, Ille vero gaude visum tamquam ad martirium. Exierunt Sado et Saducto, inoviabant imperio; Et ipse sancte pius incipiebat dicere: Tamquam ad latronem venistis cum gladiis et fustibus. Fuit jam namque tempus vos allevavit in omnibus; Modo vero surrexistis adversus me consilium, Nescio pro quid causam vultis me occidere. Generacio crudelis veni interficere, Ecclesieque sancte Dei venio diligere, Sanguine veni vindicare quod super terram fusus est Kalidus ille temtador ratum atque nomine Coronam imperii sibi in caput ponet, et dicebat populo: Ecce sumus imperator, possum vobis regere. Leto animo habebat de illo quo fecerat, A demonio vexatur, ad terram ceciderat; Exierunt multe turme videre mirabilia. Magnus Dominus Jesus judicavit judicium; Multa gens Paganorum exit in Calabria, Super Salerno pervenerunt possidere civitas. Juratum est ad sancte Dei reliquie Ipse regnum defendendum, et alium requirere.