Note 100 — CAPITOLO XXXI. Il secolo d'oro della letteratura latina.
Reading edition
Di Mecenate ci conservò Isidoro alcuni versi diretti ad Orazio:
Lugent, o mea vita, te smaragdus, Beryllus quoque, Flacce; nec nitentes Nuper candida margarita, quæro, Nec quos thynica lima perpolivit Anellos; nec jaspios lapillos.
E questi altri Svetonio:
Ni te visceribus meis, Horati, Jam plus diligo, tu tuum sodalem Ninnio videas strigosiorem.
Macrobio dà un viglietto, ove Augusto derideva Mecenate contraffacendone lo stile: Idem Augustus, quia Mæcenatem suum noverat esse stylo remisso, molli et dissoluto, talem se in epistolis, quas ad eum scribebat, sæpius exhibebat, et contra castigationem loquendi, quam alias ille scribendo servabat, in epistola ad Mæcenatem familiari, plura in jocos effusa subtexuit: — Vale, mel gentium, melcule, ebur ex Etruria, laser aretinum, adamas supernus, tiberinum margaritum, Cilniorum smaragde, jaspi figulorum, berylle Porsenæ, ἴνα συντέμω πάντα, μάλαγμα mœcharum». Saturn., II. 4.
Di Pollione ci tramandò Seneca un passo nelle Suasor., 7, ch'egli dice il più eloquente delle sue storie, e noi lo riferiamo sì per saggio filosofico, sì perchè ritrae Marco Tullio senza l'astio che imputano a Pollione: Hujus ergo viri, tot tantisque operibus mansuris in omne ævum, prædicare de ingenio atque industria supervacuum est. Natura autem pariter atque fortuna obsecuta est. Ei quidem facies decora ad senectutem, prosperaque permansit valetudo; tum pax diutina, cujus instructus erat artibus, contigit; namque a prisca severitate judicis exacti maximorum noxiorum multitudo provenit, quos obstrictos patrocinio, incolumes plerosque habebat. Jam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magna munera, deûm consilio, industriaque. Utinam moderatius secundas res, et fortius adversas ferre potuisset! namque utraque cum venerat ei, mutari eas non posse rebatur. Inde sunt invidiæ tempestates coortæ graves in eum, certiorque inimicis adgrediendi fiducia: majori enim simultates appetebat animo, quam gerebat. Sed quando mortalium nulla virtus perfecta contigit, qua major pars vitæ atque ingenti stetit, ea judicandum de homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse judicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.