Note 240 — CAPITOLO XL. Economia pubblica e privata sotto gli Antonini.
Reading edition
Quæ tam seposita est, quæ gens tam barbara, Cæsar, Ex qua spectator non sit in urbe tua? Venit ab orphæo cultor rhodopeius Hæmo, Venit et epoto Sarmata pastus equo; Et qui prima bibit deprensi flumina Nili, Et quem supremæ Tethyos unda ferit. Festinavit Arabs, festinavere Sabæi, Et Cilices nimbis hic maduere suis. Crinibus in nodum tortis venere Sicambri, Atque aliter tortis crinibus Æthiopes. Vox diversa sonat: populorum est vox tamen una, Quum verus patria diceris esse pater. Marziale, Spectac. III.