Note 647 — ΠΡΟΣ ΚΟΛΑΣΣΑΕΙΣ. (continued 6)
Reading edition
Ioann. Sarisb. Epist. 143 (I. p. 210 ed. Giles) ‘Epistolæ Pauli quindecim uno volumine comprehensæ, licet sit vulgata et fere omnium communis opinio non esse nisi quatuordecim, decem ad ecclesias, quatuor ad personas; si tamen illa quæ ad Hebræos est connumeranda est epistolis Pauli, quod in præfatione ejus astruere videtur doctorum doctor Hieronymus, illorum dissolvens argutias qui eam Pauli non esse contendebant. Cæterum quintadecima est illa quæ ecclesiæ Laodicensium scribitur; et licet, ut ait Hieronymus, ab omnibus explodatur, tamen ab apostolo scripta est: neque sententia hæc de aliorum præsumitur opinione sed ipsius apostoli testimonio roboratur. Meminit enim ipsius in epistola ad Colossenses his verbis, Quum lecta fuerit apud vos hæc epistola, etc.’