Note 147 — Chapter VII · SANTIAGO DE COMPOSTELLA.
Reading edition
“Postquam supradictus Episcopus,” “ad Ecclesiam Patroni sui B. Jacobi Apostoli rediens, circa eam indefessam solicitudinem exhibuit.” “Reversus itaque a supradicta expeditione, vetustissimam Ecclesiolam obrui præcepit, quæ intra immensam novæ ecclesiæ capacitatem imminente ruina lapsum minabatur. Hæc in longitudinem ad altare B. Jacobi protendebatur ab illo pilari qui juxta principalem ecclesiæ parietem, et secus unum de quatuor principalibus pilaribus existit, in sinistra parte superiorem partem chori ingredientibus pone relinquitur, et juxta fores pontificalis Palatii Ecclesiam introeuntibus, recta fronte opponitur, et in alia parte, id est in dextera, a pilari opposito supradicto pilari usque ad idem altare: latitudo vero illius eadem quæ modo et chori est. Destructa illa Ecclesia in era I.C.L.” (A.D. 1112.) “quæ quasi obumbraculum totius Ecclesiæ esse videbatur, Chorum satis competentem ibidem composuit, qui usque in hodiernum diem Dei gratia et B. Jacobi per industriam ejusdem Episcopi optimi Cleri excellentia egregie decoratur. Ipse quoque Episcopus, utpote sapiens architectus, in ejusdem chori dextro capite fecit supereminens pulpitum, in quo Cantores, atque Subdiacones officii sui ordinem peragunt. In sinistro vero aliud, ubi lectiones et Evangelia leguntur. Est autem B. Jacobi specialis et præclara nova ecclesia incæpta Era I. C. XVI.—V. idus Jul.” (A.D. 1078.) Histor. Compost., lib. i. cap. 78.