← Table of contents
Six Discourses on the Miracles of Our Saviour, and Defences of His Discourses

Note 320 — SAVIOUR, &c.

Reading edition

Quod autem a Joseph, rogato Pilato ut Corpus redderet, & sindone involvitur, & in Monumento novo in Petra excisa reponitur, & Saxum Ostio Monumenti advolvitur: Quanquam sit Ordo Gestorum, & sepeliri eum erat necesse, qui resurrecturus erat a mortuis, tamen non sine Rerum aliquarum Momento expressa sunt singula. Joseph Apostolorum habet speciem: & idcirco quanquam in duodecem numero Apostolorum non fuerit, Discipulus Domini nuncupatur. Hic munda sindone corpus involvit; & quidem in hoc eodem linteo reperimus de cœlo ad Petrum universorum Animantium genera summissa. Ex quo forte non superflue intelligitur sub lintei hujus nomine consepeliri Christo Ecclesiam: quia tum in eo, ut in Confusione Ecclesiæ mundorum atque immundorum Animalium fuerit congesta diversitas. Domini igitur Corpus tanquam per Apostolorum doctrinam in vacuam & novam requiem Lapidis excisi, viz. in pectus duritiæ Gentilis quodam doctrinæ opere excisum Christus infertur, rude scilicet & novum, & nullo antea ingressu timoris Dei pervium. Et quia nihil præter cum oporteat in pectora nostra penetrare, Lapis Ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinæ Cognitionis Auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur. Metus deinde furandi Corporis, & Sepulchri Custodia atque Obsignatio, Stultitiæ atque Infidelitatis Testimonium est; quod signare Sepulchrum ejus voluerint, cujus præcepto conspexissent de Sepulchro mortuum suscitatum. In Loc. Matt.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings