Note 306 — SAVIOUR, &c.
Reading edition
Ad hanc ergo Principis filiam dum properat Dei Verbum, ut salvos faceret filios Isræl, sancta Ecclesia de Gentibus congregata, quæ inferiorum Lapsu Criminium deperibat, paratam aliis fide præripuit Sanitatem. St. Ambros. in Loc. Luc. Quod vero post restitutam immundæ Mulieri Valetudinem, defuncta Puella a mortuis restituitur; ne hoc quidem ab exquisita Allegoria alienum. Nam Reliquiæ salvæ fiant, juxta Apostolum, cum ingressa fuerit Gentium Plenitudo. Theop. Ceram. in Homil. de Jairi filia.