Note 298 — SAVIOUR, &c.
Reading edition
Ista tria Genera Mortuorum, sunt tria Genera Peccatorum, quos hodie suscitat Christus.——Sunt ergo instar filiæ Synagogæ Principis, qui peccatum intus in Corde babent, in facto nondum habent. Condemnatur Consensus ad Iniquitatem; respiratur ad Salutem atq; Justitiam. Surgit mortuus in Domo, reviviscit Cor in Cogitationis Secreto. Facta est ista Resurrectio Animæ mortuæ intus intra Latebras Conscientiæ, tanquam intra Domesticos Parietes.——Alii post Consensum eunt in factum, tanquam efferentes mortuum, ut quod latebat in Secreto, appareat in publico. Nonne illi juveni dictam est, Tibi dico, surge & redditus est Matri; sic qui jam fecerit, si forte admonitus & commotus Verbo Veritatis ad Christi Vocem resurgit, vivus redditur Ecclesiæ.——Qui autem faciendo quod malum est, etiam mala Consuetudine se implicant, tales Consuetudine maligna pressi, tanquam sepulti, ita sepulti ut de Lazaro dictum est, jam putet. In Serm. xcviii.