← Table of contents
Six Discourses on the Miracles of Our Saviour, and Defences of His Discourses

Note 297 — SAVIOUR, &c.

Reading edition

Quidam corporalia ejus Miracula stupentes, majora intueri non norunt. Quidam vero ea, quæ gesta audiunt in Corporibus nunc amplius in Animis admirantur.——Dominus enim noster Jesus Christus ea quæ faciebat corporaliter, etiam spiritaliter volebat intelligi; neque enim Miracula propter Miracula faciebat, sed ut illa quæ faciebat, mira essent Videntibus, vera essent Intelligentibus.——Alii & facta mirati & intellecta assecuti. Tales nos esse debemus in Schola Christi.——Hoc dixi (de ficu arefacta) ut persuaderem Dominum Jesum Christum ideo Miracula fecisse, ut aliquid illis Miraculis significaret; ut excepto eo, quod mira & magna & divina erant, aliquid inde etiam disceremus. Videamus ergo quid nos discere voluit in tribus mortuis, quos suscitavit. In Serm. xcviii.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings