Note 211 — SAVIOUR, &c.
Reading edition
Ipse Salvator noster apertissime ostendit, quod ejus Miracula Aliquid significent, dum ea faciendo, aliquid agit, quod Ratione carere videatur. Nisi enim aliquid significaret, quid necessarium fuit, in hujus cæci Illuminatione, ut Lutum faceret, quo oculos ejus liniret, cui solum dicere sufficiens erat. Quæramus igitur significationem, & videamus quid cæcus iste significet. In Homil. quarta post quartam Dominicam.