← Table of contents
Six Discourses on the Miracles of Our Saviour, and Defences of His Discourses

Note 234 — SAVIOUR, &c.

Reading edition

[1] Page 44.

[2] Page 53.

[3] Universam porro Sacram Scripturam tam Novi quam Veteris Testamenti ad allegoricum sensum esse sumendam, admonet nos vel illud, Aperiam os meum in Parabolis. In Prasat. ad Form. Spirit. Intell.

[4] Si quidem Symbola quædam erant quæ tunc gerebantur eorum, quæ Jesu virtute semper perficiuntur. In Mat. C. xv.

[5] Omnis languor & omnis Infirmitas quam sanavit salvator tunc in Populo referuntur ad Infirmitates spirituales Animarum, &c. In Mat. C. xvii.

[6] Christi Gesta aliud portendunt. In Mat. C. xii. Evangelicis gestis est interior Sensus, C. xiv. Hæc licet in præsens gesta sunt, quid tamen in futurum significent contuendum est, C. x. Peragunt formam futuri gesta præsentia, C. xxi.

[7] Quæ a Jesu facta sunt, alicujus significantia erant. Serm. 77.

[8] Omne quod fecit Jesus, Sacramenta sunt. Homil. 31. in Marc. 9.

[9] Si enim temporalis erat ab eo Utilitas, nihil grande præstitit iis, qui ab eo curati sunt, L. V. C. 12. S. 6.

[10] Contra Celsum, L. 11.

[11] Cœcum curavit, magnum quidem est, quod fecit, sed nisi quotidie fiat, quod olim factum, nobis quidem magnum esse cessavit. Homil. 30. in Marc. 9.

[12] Si humano captu & ingenio consideremus Jesum facientem, & quod ad potestatem non magnum aliquid fecit, & quod ad benignitatem, parvum fecit. In Johan. Cap. v. Tract. 17.

[13] Etsi attestabantur Miracula, non defuissent (sicut & nunc mussitant) qui magicæ potentiæ cuncta illa tribuerent. Cont. Faust. L. XII. C. 45.

[14] Vid. Sanctum Augustinum de Anti-christo.

[15] 1 Cor. C. xii.

[16] Atque illud ad Rem maxime partineat, ne decipiamur tendentes ad Contemplationem Veritatis——Arbitrantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi Miraculum visibile viderimus. In Serm. Dom. in monte, Lib. 2. Sect. 84.

[17] Interim completur & Isaiæ Prophetia non tantum in corporalibus, verum etiam in spiritualibus, Origen. In Matt. Cap. xv. Aperientur igitur Oculi cæcorum, aures surdorum audient, nam qui quondam divinis sermonibus rejectis mysticam Sanctorum Institutionem recipere non studuerunt, libenter eam admittent. St. Cyril in Loc. Is. Vide & Sanctum Hieronymum in Loc. Isai.

[18] Et nunc majores sanitates operatur, propter quas non est dedignatus tunc exhibere illas minores. In Serm. 88.

[19] In quibus Spiritualibus maxime Christi Persona eminet. August. Quest. 2. in Lucan.

[20] Modo Caro cæca non aperit oculos miraculo Domini, sed cor cæcum aperit oculos Sermoni Domini. Modo non resurgit mortale cadaver, sed resurgit anima quæ mortua jucebat in vivo Cadavere, &c. August. Serm. 88. S. 3.

[21] Historia Scripturæ interdum interferit quædam vel minus gesta, vel quæ omnino geri non possunt, interdum quæ possunt geri, nec tamen gesta sunt. De Principiis, Lib. 4.

[22] Multa sunt, quæ non sinunt nos simplici sensu dicta evangelica suscipere. Interpositis enim non nullis Rebus quæ ex Natura humani sensus sibi contraria sunt; Rationem quærere cælestis Intelligentiæ admonemur. In Matt. L. xx. S. 2.

[23] Evangelica Sacramenta in Christi factis signata omnibus non patent, & ea nonnulli minus diligenter interpretando asserunt plerumque pro salute Perniciem, & pro Cognitione Veritatis Errorem, &c. De Quæst. Divers. Quest. 84.

[24] Matt. xxi. Mark xi. Luke xix. John ii.

[25] In Comment. in Matth. xxi.

[26] Porro cui curæ est accuratior Inquisitio considerabit, an juxta dignitatem præsentis Vitæ erat, ut Jesus rem talem auderet facere, extrudere videlicet Mercatorum Multitudinem, qui ad Diem festum ascenderant, distributuri boves ditioribus, & tanto populo oves mactandas per domos familiarium, quæ multorum millium complerent numerum; atque eos qui in rebus talibus gloriantes producturi erant in medio Columbas, quas multi emptori erant, ceu in Conventu celeberrimo convivaturi. Considerabit hic etiam, an Nummulariorum erat non accusare Jesum contumeliose propter suas ipsorum effusas pecunias & mensas subversas. Quis autem flagello e funiculis verberatus & expulsus ab eo qui penes eos habebatur vilis, hunc adortus non inclamasset totis viribus sese ulciscens? Cum præsertim haberet tantam multitudinem eorum, qui sibi æque contumeliam fieri credebant, faventem sibi adversum Jesum? Insuper consideremus, Dei filium funiculos sumentem; sibique flagellum tenentem ad extrudendum e templo, annon repræsentet Præter audaciam & temeritatem, inordinatum etiam quiddam? In Johan. Tom. XI.

[27] Præfiguratio futurorum dictis præsentibus continetur. In Matt. xxi.

[28] Admomemur altius Verborum Virtutes in istius modi significationibus contuendas, ibid.

[29] In Cathedra est sacerdotii sedes; & eorum qui Spiritus sancti Donum venale habent, Cathedras evertet, ibid.

[30] Non habebant Judæi quod venire possent, neque erat quod emere quis posset, ibid.

[31] Cathedra autem Vendentium Columbas cur everterit? Secundum Litteram non intelligo. Admonet Typo ejectorum de Templo hujusmodi Mercatorum, in Ecclesia Dei Consortium eos habere non posse, qui sancti Spiritus Gratiam nundinentur. In Loc. Luc.

[32] Juxta simplicem Intelligentiam—quod ponitus absurdum—cæterum secundum Mysticos In tellectus Jesus ingreditur Templum Patris & ejicit omnes Episcopos, Presbyteros, & Diaconos, &c. In Loc. Mat.

[33] Faciet Dominus Flagellum de Scripturarum Textuum Testimoniis. In Zechar. C. xiv.

[34] Non magnum Peccatum, si hoc vendebant in Templo, quod emebatur, ut offerretur in Templo. In Loc. Johan.

[35] Qui sunt tamen qui boves vendunt? ut in figura quæramus Mysterium facti, qui sunt qui Oves vendunt Columbas? ipsi sunt qui sua quærunt in Ecclesia, non quæ Jesu Christi. Ibid.

[36] Vos enim fecistis Domum meum, Domum Negotiationis & speluncam Latronum, significant futuros in Ecclesia. L. II. Evang. Quæst. Quast. 48.

[37] Διδασκαλος ων, ου καταγγελλει λογον, ει μη κερδος εχει, και τουτου την τραπεζαν ανατρεπει ο Κυειος. In Johan. C. ii.

[38] Chandler's Vindication, &c. p. 145.

[39] Hoc facto longe aliud significabat Jesus, nec enim illum tantopere commovebat Templum illud mercimoniis Boum, Ovium, Hircorum & Columbarum profanatum; sed ostendere voluit Avaritiam & Quæstum sore capitalem Pestem Ecclesiæ, quam Templum, cujus Religio mox erat abolenda, figurabat—In nullum Hominum Genus acrius sæviit Jesus, sed hos ipse sibi servavit ejiciendos, cum videbitur. In Loc. Matt. xxi.

[40] Vid. Suicerum in Κολλυβυστης.

[41] Τραπεζα, apud Aristophanem est Pulpitum. Vid. Scapulam.

[42] Matt. viii. Mark v. Luke viii.

[43] Luke xiii. v. 27.

[44] Spencer de Legibus Hebræ, p. 117.

[45] Lib. IV. De Principiis.

[46] Hanc habeant Causam, ut esset in rebus gerendis futuri plena meditatio. In Loc. Matt. In hoc Typica ratio servata est. Ibid.

[47] Significatæ sunt gentes quæ multis dæmonibus serviebant. Augustin in Luc. Quest. 13.

[48] Humanum genus ad Adventum Domini vexabatur furore dementi, rumpens vincula rationis. St. Amb. in Loc. Luc.

[49] Nudus quicunque tegumentum Naturæ suæ & Virtutis amisit. Amb. Ibid.

[50] In tumulis Sepulchrorum; quid enim aliud sunt Corpora perfidorum, nisi quædam defunctorum Sepulchra in quibus Dei verbum non habitat. Ibid.

[51] Videntes Dæmones non sibi jam locum in gentibus derelinqui, ut patiatur habitare se in Hæreticis deprecantur. Hilar. in Loc. Matt.

[52] Litera est Palea, & frequenter evenit, ut homines hujus sœculi mystica nescientes, simplici Scripturarum Lectione pascuntur. Hieron. in Isa. xi.

[53] Matt. xvii. Mark ix. Luke ix.

[54] 2 Pet. i. 16, 17, 18.

[55] Possunt infideles istam Vocem delatam de Cælo, per conjecturas humanas & illicitas Curiositates ad magicas Artes reserte. In Serm. xliii. Sect. 5.

[56] Neque enim Miracula propter Miracula faciebat, sed ut illa quæ faciebat, mira essent videntibus, vera essent intelligentibus. In Serm. xcviii. Sect. 3.

[57] Ἑλεγον την εξοδον αυτου ην εμελλε πληρουν, C. ix. V. 31.

[58] Regni cœlestis Honor prefiguratur. St. Hilar. in Loc. Matt. In Transfiguratione futura Regni Præmeditatio & Gloria demonstrata est. St. Hierom. in Loc. Matt.

[59] Αινιγματωδης παροδειξις της Βασιλειας, Anast. in Transfig. Dom. Υποδειγμα της δοξης εκεινης. St. Chrysost. in Loc. Matt.

[60] Sex millium scilicet Annorum Temporibus evolutis. St. Hilar. in Loc. Matt. Sic post Sex ætates Dominus a perfectis Famulis conspicietur. Dionys. Alex. apud Damascen. in Orat. de Transfig.

[61] Et Moses & Elias apparuerunt in Gloria, cum Jesu colloquentes, in quo ostenditur Legem & Prophetas, cum Evangeliis consonare & in eadem Gloria spiritualis intelligentiæ refulgere. Origen. in Epist. ad Rom. c. 1.

[62] Montem ascendit ut te doceat, ne quæras eum nisi in Legis & Prophetarum montibus. Origen in Cantic. Cantic. Hom. 3.

[63] Per nubem tetram intellige opacitatem Legis. Damascen. in Orat. de Transfigur.

[64] Vestimenta candida Jesu sunt Sermones & Scripta Evangeliorum. Origen in Loc. Matt.

[65] Si quis Litteram sequitur, & deorsum est totus, hic non potest videre Jesum in veste candida; qui autem sequitur Sermonem Dei & ad montana, id est, excelsa Legis conscendit, isti Jesus commutatur—— Quamdiu Litteram sequimur occidentem, Moses & Elias cum Jesu non loquuntur; sin spiritualiter intelligimus, statim Moses & Elias veniunt, id est Lex & Prophetæ & colloquuatur cum Evangelio. Johan. Hieros. Hom. 32.

[66] John ii.

[67] Matt. C. xiv. and xv. &c.

[68] Mark ii. Luke v.

[69] John ix.

[70] Mark v.

[71] Matt. xxi. Mark xi.

[72] Matt. ii.

[73] Alia quam plurima his similia in Evangeliis inveniet, quicunque attentius legerit. Origen. de Principiis, lib. iv.

[74] Quæ Enarratio erit Evangelii sensibilis, nisi accommodetur ad intelligible & spirituale? Nulla sane, Origen. is Præfat. ad Johan. Evang.

[75] See Archbishop Wake's Manuscript Letter to Mr. Chandler, which is handed about Town and Country.

[76] Chandler's Vindication, &c. p. 81.

[77] Dominus noster ea quæ faciebat corporaliter, etiam spiritualiter volebat intelligi, &c. August. Serm. xcviii. Sect. 3.

[78] Quos in corporibus morbos sanavit Christus, hi in animabus existunt, & supernam ejus opem requirunt. Johan. Nepos. Hieros. Hom. LXI.

[79] Matt. Ch. ix. Luke Ch. viii. Mark Ch. v.

[80] Factum quidum est, &, ita ut narratur, impletum. In Serm. lxxvii. Sect. 7.

[81] On Mat. Chap. ix.

[82] Matt. Ch. ix. v. 21.

[83] Non autem Fimbria Jesu, sed ejus Cogitatio eam salvam fecit. In Loc. Marci.

[84] Matt. Ch. xiii. v. 58.

[85] In Locum Matt.

[86] Illa vero Mulier quæ Fluxum Sanguinis patiebatur, Ecclesiam figurabat ex Gentibus. St. August. in Serm. lxxvii. Sect. 8. Præparatur igitur Mulier, in cujus Typo universalis Ecclesia sub specie designetur. Paschas. Ratbert. in Loc. Matt.

[87] Hæc Mulier, i. e. Sancta Ecclesia de Gentibus congregata quæ lapsu Criminum deperibat Sancti Ambrosii in Loc. Luc. Ut Mulier, quæ fluxum sanguinis patiebatur, &c. ita omnis Anima percussa incurabili Vulnere Peccati, habens fontem pravarum Cogitationum, &c. Macarii Ægypt. in Hom. xx.

[88] Επιγαζες γαρ την φοινικην αμαρτιαν. In Orat. xl.

[89] Quæ est enim hæc Mulier nisi Ecclesia Gentium—Fluxum Sanguinis patiebatur, quia in suorum Peccatorum Sanguine versabatur; quia Sanguinum Rapina & Occisione nutriebatur. In Dominic. xxiv.

[90] Adversus Hæreses. Lib. I. Cap. iii.

[91] Revel. Chap. xii. v. 6.

[92] Excellentes Verbi Prædicatores tanquam magni Medici.—Sancti August. in Psal. Lxxxvii. Sect. 10.

[93] Per hos enim Medicos, Ariolos & Philosophos intelligere possumus, quorum persuasionibus cæteri credentes a fidei Veritate aberrantes ad Animæ Sanitatem attingere non valebant. In Dominic. xxiv.

[94] Per Medicos intellige falsos Theologos. In Loc. Marci.

[95] Mark Ch. v. v. 26.

[96] Medici Molestiam potius quam Sanitatem ægrotanti præbentes. Ephræm. Syri. p. 63.

[97] Mark Ch. v. v. 34.

[98] Dei Posteriora sunt novissima tempora. Origen in Psal. xxxvi.

[99] Vestimenta Jesu sunt Sermones & Scripta Evangeliorum. Origen in Matt. Ch. xvii.

[100] Luke Ch. xiii.

[101] In Muliere infirma est Figura Ecclesiæ. Theoph. Antioch. in Loc. Lucæ. Unde intelligitur illa Mulier in Typo Ecclesiæ a Domino sanata & erecta, quam curvaverat Infirmitas, alligante Satana, Sancti August. de Trinit. Lib. iv. Sect. 7. In Typo Ecclesiæ fæminam salvat. Sancti Ambros. in Loc. Lucæ.

[102] Totum Genus humanum tanquam ista Mulier curvatum est ad terram,—Diabolus & Angeli ejus Animas hominum curvaverunt ad terras, id est, ut pronæ in ea quæ terrena, superna non quærerent. Sancti. August. in Serm. cccxcii. Qui occidentem sequuntur Literam terrena sapiunt. Sancti Hieron. in Lib. Amos, Ch. i.

[103] Quid illa Mulier octo decem Annos habens in Infirmitate. Sex Diebus Deus perfecit opera sua. Ter seni decem & octo faciunt. Quod ergo significavit triennium in Arbore, hoc octo decem Anni in illa Muliere. In. Serm. cx.

[104] Luke Ch. xiii. 7.

[105] 1 Cor. Ch. xiii. 9, 10.

[106] Ut Deus sex Dies in tantis Rebus fabricandis laboravit; ita & Religio ejus & Veritas in his sex millibus Annorum laboret, necesse est, malitia dominante & prevalente. Et rursus, quoniam perfectis operibus requievit Die septimo, eumque benedixit; necesse est, ut in sine sexti millessimi Anni Malitia omnis aboleatur e terra & regnet per Annos mille justitia; sitq; tranquilltas & requies a Laboribus, quos Mundus jamdiu perpessus est. In Lanctant. Instit. Lib. VII. Ch. xiv. Dies septimus etiam nos ipsi erimus quando (Christi) Benedictione & sanctificatione fuerimus pleni & refecti; ibi vacantes videbimus, quoniam ipse est Deus. Sancti August. de Civit. Dei. Lib. XXII. Ch. xxx.

[107] Contemnenda non est accurata circa Nomina Diligentia ei qui volucrit prole intelligere sacras Literas. In Johan. Evang. Tom. 8.

[108] Jam Archi-Synagogus adumbrat omnes Sacerdotes, &c. In. Hom. xii.

[109] Caluminabantur autem erigenti, qui, nisi curvi? In Serm. cccxcii.

[110] Sed nesciebat Archi-Synagogus vel hoc vel illud multo excellentius sacramentum, quod Sabbato curando Dominus intimabat, quia scilicet post sex hujus seculi Ætates perpetuæ Vitæ immortalis erat gaudia daturus. Venerab. Bed. in Loc.

[111] Ante Christum in cogniti & a solo sciente detecti. In Lib. II. adv. Gentes.

[112] Consequens autem est ei, qui cognoscit quæ sit Hierusalem in divisione veræ Hæreditatis filiorum Isræl, ut intelligat Sermonem de Gehenna. In Matt. Ch. xxiii.

[113] Ego puto quod nomina hæc Scriptura divina non pro Historia narraverit sed pro Causis & Rebus,—non enim tam Regum quam Vitiorum Nomina, quæ regnant in hominibus referuntur. In Numer. Ch. xxxi.

[114] Quid ergo mirum videtur, si per singula genera Peccatorum singuli Dæmones ascribuntur. In Lib. Josu. Ch. xi.

[115] Sed in alio quodam Libello, qui apellatur Testamentum duodecem Patriarcharum, talem quendam sensum invenimus, quod per singulos peccantes, singuli Satanæ intelligi debeant. Evidentius autem & ipsa Nominis ejus interpretatio hoc idem significare videtur; Satanas namq; Adversarius dicitur. Omnes ergo qui adversantur dei voluntati, Satanæ possunt dici. Ibid.

[116] On Miracles, p. 36.

[117] Quamdiu vera Pax veniat, & Sabbatismus, & Septem decadarum Numerus.—Ecclesia non plenam recipiat Libertatem. Sancti. Hieron. in Zechar. Ch. i.

[118] Illa Mulier curvata intelligitur figurare Ecclesiam, quam in Sexta Mundi Ætate a Captivitate Diaboli Jesus liberabit. In Quæst. 25. Dialog. lxv Quæst.

[119] Vidi Angelum habentem Clarem & Catenam ad ligandum draconem.—In Sexto Annorum Millenario hæc Res agitur. De Civit. Dei. L. XX. Ch. vii.

[120] Revel. Ch. xx. v. 2.

[121] Propter Infinitatem Annorum Mille Annos dixit. In Serm. de Pænitentia.

[122] Diaboli Forman assumimus—Leonis Personam induimus & Draconis,—quando crudeles & callidi sumus. Origen. in Luc. Hom. viii.

[123] Mark Ch. viii. v. 33.

[124] Defence of Christianity, p. 8.

[125] Doctioribus inter Judæos notissimum est,—quod Moses qui primus fuit Salvator Isrælis etiam in omni Vita & Operibus suis fuerit Typus & Figura ultimi Redemptoris. Christian. Meyer de Gen. Christi, p. 145. Judæi Veteres expectabant similem Ægyptiacæ Liberationem, ut scilicet Pharaoh & omnis ejus Exercitus qui per 430 Annos Populum Dei Captivum tenuit, in Mari Rubro submersus est; sic etiam Romani qui eodem Annorum Numero Judæos possessuri, Ultione Domini deleantur. Sancti Hieron. in Joel. Ch. v.

[126] See the Life of William Lilly.

[127] See Dr. Hammond on the Place.

[128] Percontando de Viro, Occasionem cepit occulta revelandi. Sancti Cyril. Alex. in Loc.

[129] John Ch. x. v. 24.

[130] Fortasse verum non erat, Judæos cum Samaritanis Commmercium non habere,—ac ne illud quidem verum, neque Haustorium habes, & Puteus altus est,—fortasse etiam neque illud, quod Jacob ex Puteo biberit, & filii ejus, & Pecora ejus. Origen. in Loc.

[131] Plena Mysteriis & gravida Sacramentis. Sancti August. in Johan. Ch. iv.

[132] Evangelica Sacramenta in Domini nostri Jesu Christi dictis factisque signata non omnibus patent, & ea nonnulli minus diligenter, minusque sobrie interpretando, afferunt plerumque pro salute Perniciem, & pro Cognitione Veritatis Errorem, inter quæ illud est Sacramentum quod Scriptum est de hac Samaritana, &c. In Quæst. 63, de Lxxxiii. Quest.

[133] Ως εν τυπω παλιν ημιν και δι αινιγματος υποδεικνευς. In Loc. Johan.

[134] Illa Mulier Typum gerebat Ecclesiæ, quæ ventura erat ex Gentibus—Ecclesiæ non justificatæ, sed justificandæ. Sancti. August. in Loc. Johan.

[135] Tunc fatigatur Christus, quando nullam Virtutem in Populo suo recognoscit. Sancti August. in Serm. xciii. Appen.

[136] Hora sexta id est, sexta Ætate Generis Humani. Sancti August. in Quæst. 64. lxxxiii. Quæst.

[137] Puteus est Divina Scriptura, scientia scatens, ut aqua, Cujus putei Profunditas sunt plena Mysteriis Symbola. In Theoph. Ceram Homil. xxxviii. de Samaritana.

[138] Lex secundum Literam est aqua amara. Hieronym. in Ezekiel. Ch. xlvii. Qui bibit ex hac aqua sitiet rursus, id est, qui participat profunditatem humanæ sapientiæ, prudentesque Rationes, receptis Intelligentiis judicio suo inventis, tamen rursus secundo cogitans, denuo dubitabit de his in quibus requieverat. Origen. in Loc. Johan.

[139] In Locum Johan. Evang.

[140] Quinque enim Viros habuisti, & nunc quem habes non est Vir tuus. Sed non sunt hæc carnabiter accipienda, ne huic ipsi Mulieri Samaritanæ similes videamur,—Per quinque Viros, quinque Libros Mosis Nonnulli accipiunt—sed quinque Viri intelliguntur quinque Corporis sensus. Et quia naturales sunt ipsi Sensus, qui ætatem primam regunt, recte dicuntur Mariti. In Quæst. 64. de lxxxiii. Quæst.

[141] Et nunc quem habes non est Vir tuus; Quia non est in te (Ecclesia) Spiritus qui intelligat Deum, cum quo legitimum potes habere conjugium; sed Error Diaboli potius dominatur, qui te adulterina Contaminatione corrumpit. Venerab. Bedæ in Locum.

[142] Magna quidem acta sunt Sacramenta, sed augustum Tempus est, ut omnia pertractentur. In Serm. xci. Sect. 2.

[143] In his Dissertation on the Blessing of Judah.

[144] Ut Lex Umbram continet futurorum bonorum, quæ declarantur ab ea Lege; sic etiam Evangelium, quod vel a quibusque vulgaribus intelligi existimatur, Umbram docet Mysteriorum Christi. In Præfat. ad Johan. Evang.

[145] Matt. Chap. xxi. Mark, Chap. xi.

[146] Hoc factum, nisi figuratum, stultum invenitur. In Serm. lxxvii.

[147] Nulla esset Ligni Culpa, quia Lignum sine sensu non habebat Culpam. Augustin in Serm. lxxxix.

[148] Quærit poma; necesciebat tempus nondum esse? quod Cultor Arboris sciebat, Creator Arboris nesciebat? Augustini in Serm. lxxxix.

[149] Hoc ideo probamus, quia Passionis Domini Dies propinquabat, et scimus quo tempore passus sit. Ibid.

[150] Arbor non est justé siccato. Johan. Hierosol in Loc. Marci.

[151] Si miraculum fuerat tantummodo commendandum, et non alquid prophetice figurandum, multo clementiùs dominus et sua misericordia digniùs fecerat, Si quam aridam invenerat, viridem redderet, sicut languentes sanavit. Tunc vero e contrario, quasi adversus Regulam Clementiæ suæ invenit Arborem virentem, præter tempus fructus nondum habentem, non tamen fructum agricolæ negantem, et aridam fecit. In Serm. lxxxix. Sect. 3.

[152] See Arch-Bishop Wake's Letter to Mr. Chandler, which is handed about Town and Country.

[153] Vindication of the Christian Religion, p. 82.

[154] Ibid.

[155] Quod sequenti die viderint exaruisse fieum. Theophylact. in Locum Marci.

[156] Chap. xiii.

[157] Quid sibi vult, quod in Evangelio suo Dominus Fici Parabolam frequenter inducit: Habes enim alibi, quod jussu Domini Viriditas omnis hujus Ligni frondentis aruerit. In Loc. Lucæ.

[158] Videamus, ubi alibi scriptum de ista ficu; in Evangelio secundum Lucam legimus, &c. In Loc. Marci. Hom. xii.

[159] Matth. Chap. xxi. 21.

[160] Quanquam igitur juxta Literam Hæc facta non legantur ab Apostolis, sicut quidam Paganorum calumniati sunt, et garriunt contra nos, etiam in suis scriptis asserentes Apostolos non habuisse fidem, quia monues non transtulerunt neque Ficulneas verbo exsiccarunt. In Loc. Matth.

[161] Legimus Apostolorum miracula, nusquam autem legimus arborem ab his arefactam, aut montem in mare translatum; quæramus ergo in mysterio ubi factum sit, non enim Verba Domini vacare potuerant. In Serm. lxxxix.

[162] Sed futurum aliquid Miraculo commendasse, multa sunt quæ nos admoneant, nobisq; persuadeant imo ab invitis extorqueant. Ibid.

[163] Porro quando in hunc locum incidimus, nemo curiose inquirat, aut anxie disputet, justene an secus factum sit; sed Miraculum editum contempletur et admiretur. Nam de submersis Porcis quoq; nonnulli hanc quæstionem moverant, factumq; justitiæ coloræ destitutum prædicare veriti non sunt. In Loc. Merci.

[164] Quid Arbor fici, nisi humanam naturam designet? In Homil. xxxi.

[165] In Ficu, Synogogæ positum Exemplum est. In Loc. Matt.

[166] Absit a nobis, ut, Jesu veniente ad nos et volente manducare de ficu (Ecclesiæ) non inveniatur Fructus in ea. In Matth. Tract. xxx.

[167] Potest autem ficus illa intelligi populus Circumcisionis. Ibid.

[168] Arbor ficulnea Genus humanum est——Triennium autem tria sunt Tempora, unum ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. St. Augustin in Serm. cx.

[169] Jude, ver. 14.

[170] Inveniet infæcundam, foliis tantummodo vestitam, id est Verbis inanibus gloriantem, sed fructibus vacuam, Operibus quippe bonis sterilem. In Loc. Matt.

[171] Habentem folia et non fructus; Verba, non Sensus; Scripturas, non intelligentiam Scripturarum. In Loc. Marci.

[172] Folia sola habentem, hoc est, apparentem Litteram, non Fructus Spiritus. In Loc. Matt.

[173] Qærens non Sensiles Fructus sed intellectilem ex Lege et Prophetis dulcemq, Fæcunditatem. Cæsarii in Dialog. 40.

[174] Ficus sunt dona dulcissima Spiritus Sancti, Spiritualia dogmata et Scientia Scripturarum. In Aggæ; Cap. ii.

[175] Esuriit autem Jesus semper in justis, volens manducare Fructum Spiritus Sancti i neis. In Matt. Tract. xxx.

[176] Ad quem (Locum) intelligendum, ut oportet, expectandum esse Eliæ, ut nonnunquam loquuntur Veteres de Locis obscurissimis Adventum. In Excercitat. Sac. Lib. ii. cap. 6.

[177] Fructus dulces omne genus de arbore Vitæ comedendum præbebit Elias. Apud Buxtorf. Synag. p. 738.

[178] Oculis Spiritalibus viderunt Mysterium fici siccatæ. Matt. Tract. xvi.

[179] Effodientes Literam Legis. Cyril. Glaphyr. L. 1. P. 1.

[180] Mittitur ergo Cophinus Stercoris ad Radicem Arboris, quando pravitatis suæ Conscientia tangitur memoria Cogitationis. Gregor. M. in Hom. xxxi.

[181] Sed hoc significat Ficulnea infructuosa, quod Mulier inclinata; et hoc Ficulnea reservata, quod Mulier erecta. Hoc autem & octodecem Annorum Numero signatur, quod tertio die Dominus Vineæ Ficulneam venisse perhibetur. In Homil. xxxi.

[182] John, Chap. v.

[183] Vid. Milli. Nov. Test. In Loc.

[184] Quare modo non movetur Aqua? St. Ambros de Sacrament. Lib. C. 2.

[185] Εις μονος του ενιαυτου εθεραπευετο. In Serm. contra Eberietatem.

[186] Vid. Milli. Nov. Test. In Loc.

[187] Tot jacebant & unus curatus, cum posset uno Verbo omnes erigere. Quid ergo intelligendum est, nisi quia Potestas & Bonitas illa magis agebat, &c. In Loc. Johan.

[188] Defence of Christianity, P. 415.

[189] Quis hic Curationis modus? quid hoc nobis mysterium significatur? non απλως nec εικη hæc, sed futura nobis, tanquam imagine et figura quadam describuntur, ne res nimium incredibilis et inexpectata, accedente fidei Virtute, Multitudinis Animas offenderet. In Loc. Johan.

[190] Aqua turbata——credas hoc Angelica Virtute fieri solere, non tamen sine significante aliquo Sacramento? In Loc. Johan.

[191] Cujus Rei & cujus signi profundum mysterium, quantum Dominus donare dignatur, loquar ut potero. Ibid.

[192] Piscina illa Baptismum designat. Theophyl. In Loc. Quænam igitur hæc descriptio? Futurum erat Baptisma plenum maximæ Potestatis & Gratiæ purgaturum peccata. Chrysost. In Loc.

[193] Per quinque Porticus, quinque Libras Mosis intelligo, St. Theophil. Antioch. in Loc. Quinque Porticus sunt quinque Libri Mosis. St. August. in Loc.

[194] Mosis quinque Libros scripsit, sed in quinque Porticibus Piscinam cingentibus languidi jacebant, et curari non poterant. Vide quomodo manet littera, convincens eum non salvans iniquum. Illis enim quinque Porticibus, in figura quinque Librorum prodebantur potius quam sanabantur ægroti. Ergo quicunque amatis litteram fine gratia, in Porticibus remanebitis, ægri eritis, jacentes non convalescentes, de littera enim præsumitis. In Psal. lxx.

[195] Est Figura Populi in ultimis temporibus sanandi. In Loc. Johan.

[196] Languidus ille, de quo in Evangelio legimus, quia jacebat, Typum Generis humani habere videbatur. In Serm. cclxxiv. Append.

[197] Paralyticum qui juxta Natatoriam jacebat. Irenæi. Lib. ii. Chap. 22.

[198] Tempus et Annus sunt centum Anni, Tichonii in Reg. 5a

[199] Quod autem triginta et octo Annos in Languoribus positut erat, do illo Quadraginta numero, quem supra diximus duo minus habens; et quæ sunt ista duo, nisi duo præcepta, dilectio Dei et Proximi. Ista duo, in quibus tota Lex pendet et Prophetæ, si non habuerit, languidus et Paralyticus jacet. In Ps. lxxxiii.

[200] Quod autem sub finem Hebdomadum Sanctæ Pentecostes ipse revertitur Hierosolymam, figuraté et ænigmatice significat futurum nostri Salvatoris Reversionem ultimis præsentis ævi temporibus. In Loc. Johan.

[201] Turbabat Angelus,——dictus est Dominus magni consilii Angelus. Augustin in Serm. cxxv. Sect. 3.

[202] Turbavit Aquam, id est, turbavit Populum. Ejusdem in Ps. cii.

[203] Sabbatum est et Grabatum non licet tollere. Quid stupidius aut inertius esse potest? In Loc. Johan.

[204] Sermon before the Society for Reformation, &c. p. 12.

[205] John. ix.

[206] Quid Lutum i linere opporet? hoc potius eæcum reddere, quis unquam hoc pacto curatus est? In Loc. Johan.

[207] Quam ob causam dicet aliquis, cum omnia solo Verbo præstare possit, nulloque negotio, Lutum quidem sputo macerat? In Loc. Johan.

[208] Sed Rationem quandam mysticam habet Vis Rei istius de sputo. Ibid.

[209] Ei autem qui cæcus fuerat a Nativitate, jam non per sermonem sed per operationem præstitit visum; non vane, neque prout evenit, hoc faciens, sed ut ostenderet manum Dei, eam quæ ab initio plasmavit Hominem, &c. Contra Hæres. L. v. c. 15.

[210] See his Sermons before the Societys for Reformation. p. 12.

[211] Ipse Salvator noster apertissime ostendit, quod ejus Miracula Aliquid significent, dum ea faciendo, aliquid agit, quod Ratione carere videatur. Nisi enim aliquid significaret, quid necessarium fuit, in hujus cæci Illuminatione, ut Lutum faceret, quo oculos ejus liniret, cui solum dicere sufficiens erat. Quæramus igitur significationem, & videamus quid cæcus iste significet. In Homil. quarta post quartam Dominicam.

[212] Similitudo erat & Typus futurorum unumquodque quod fiebat in Corpore. Veluti nescio quis à Nativitate cæcus Visum recuperavit. Vere autem cæcus iste erat à Nativitate Gentilium Populus, cui Salvator reddidit Visum, Saliva sua ungens oculos ejus & mittens ad Siloam, quod interpretatur missus, mittebat quippe illos quos spiritu unxit ad Apostolos. In Isai. c. vi.

[213] Genus humanum est iste cæcus. In Loc. Johan.

[214] Cæcus humanum Genus significatur. In Com. Johan.

[215] Cæcus iste a Nativitate, Genus humanum esse videtur à primo homine.——Hæc enim cæcitas non Corporis sed Animæ est. In Loc. supra laudat.

[216] Per cæcum naturaliter non videntem & illuminatum significat Genus humanum. In Loc. Johan.

[217] Vere autem cæcus iste erat a Nativitate Gentilium Populus. In Isai. c. vi.

[218] Cæci hujus Curationem in figuram & typus vocationis Gentium accepimus. In Loc. Johan.

[219] Intellige hoc Miraculum spiritualiter. Nam cæcus quidem erat omnis homo à Nativitate, id est, ab Initio Mundi. In Loc. Johan.

[220] In Sabbato est figura ultimi Temporis. St. Cyril in Loc. Johan.

[221] Cæcitas est Infidelitas. In Loc.

[222] Cæcus qui destituitur divino Lumine. De Adorat. p. 414.

[223] Cæcus qui sedet in tenebris omnis Ignorantiæ, & non potuit videre Conditorem Mundi. In Loc. Johan.

[224] Literam Legis sequentes, in Errores, Superstitiones & Infidelitatem incurrunt. In Matt. Tract. xxvi.

[225] Cæcus iste est cæcus in Litera, & hoc statu Sanari non potest. In Marc. c. viii.

[226] Cæci qui imperiti Scripturarum. In Loc. Johan.

[227] Lutum vero factum de Saliva oris Domini, ac positum super oculos cæci, significat hic, quod naturæ deerat, opere suo implere Figulum. In Loc. Johan.

[228] Saliva sua ungens Oculos cæci & mittens ad Siloam quod interpretatur Missus, mittebat quippe illos, quos spiritu unxit. &c. In Isa. c. vi.

[229] Saliva est perfecta Doctrina. In Marc. c. viii.

[230] Ei autem qui cæcus fuerat à Nativitate, jam non per sermonem sed per operationem præstitit Visum; non vane neque prout evenit hoc faciens, sed ut ostenderet manum Dei, eam quæ ab Initio plasmavit hominem. Quapropter expuit in Terram, & fecit Lutum, & superlinivit illud Oculis, ostendens antiquam Plasmationem, quemadmodum facta est, & manum Dei manifestans his qui intelligere possunt, per quam è Limo plasmatus est homo. Cont. Hæreses. L. v. c. 15.

[231] John ii.

[232] See his Speech in Convocation, printed in the Post-Boy of March the 30th.

[233] Rursus hoc in loco calumniantur nonnulli hunc ebriosorum fuisse Conventum, &c. In Loc. Johan.

[234]

Pueri aut Saltatores volutabantur, in his autem Tibiæ, Lyræque Vocem habebant. Mulieres autem Cantum accipientes, volvebantur per medias Quæcunque optimatum erant uxores atque filiæ. Illi vero ad Saltationem & desiderabilem Cantum Conversi delectabantur, &c. In Homero-Centon.

[235] Vindication of the Christian Religion. p. 82.

[236] Luke ii. 48.

[237] Christus asperius respondit, quid tibi & mihi, Mulier? St. Chrysost. in Loc. Johan. Vide & Theopolact. in Loc.

[238] Vide Sanctum Augustinum. In Loc. Johan.

[239] Apud St. Chrysostomum In Loc. Johan.

[240] Vindication of the Christian Religion, p. 82.

[241] Sed quanam gratia, antequam implerentur, non fecit Miraculum, quod longe fuisset admirabilius? Siquidem aliud est subjectæ Materiæ qualitatem mutare, aliud ipsam substantiam ex nihilo facere. Chrysos. in Loc.

[242] Sæpe obest Magnitudo, ne Miracula creditu sint facilia. Theophylact. in Loc.

[243] In Dialog. cum Tryphone, p. 364.

[244] In Lib. de Abrahamo.

[245] In Matt. Tract. xxii.

[246] Aliquid enim & in ipsis factis innuit nobis, puto, quia non sine causa venit ad Nuptias. Excepto Miraculo, aliquid in ipso facto Mysterii & Sacramenti latet. Pulsemus ut aperiet & de Vino invisibili inebriet nos. In Loc. Johan.

[247] Nihil dicemus, quid sibi velint Hydriæ, quid Aqua in Vinum conversa, quid Architriclinius, quid Sponsus, quid Mater Jesu in Mysterio, quid ipsæ Nuptiæ? Ibid.

[248] Per hoc invitatus Dominus venit ad Nuptias, ut ostenderetur Sacramentam Nuptiarum,——Illarum Nuptiarum Sponsus Personam Domini figurabat, cui dictum est, servasti bonum Vinum usque adhuc, Bonum Vinum id est Evangelium servasti usque adhuc. Ibid.

[249] Sex Hydriæ sunt sex Ætates Temporum capientes Prophetiam pertinentem ad omnes gentes sive in duobus generibus hominum, id est, Judæis & Græcis, sive in tribus propter Noe tres Filios. Ibid.

[250] Vocatur Salvator ad Nuptias, hoc est, Ecclesiæ voto spiritus sanctus invocatur——Venit cum Discipulis suis, id est, in Loco sancto, Turba sanctorum. Mirabilia Dei Maria Mater expectat, hoc est, Virtutem Christi expectat Ecclesia.——Maria ait, ecce Vina deficiant, hoc est, Vinum Spiritus Ecclesia optat excipere.——Numquid Mulierem dicit Jesu Mariam, quæ Virgo post Pactum inventa est? Sed Ecclesiam alloquitur, quæ non solum Mulier, sed meretrix nuncupatur. In Sermon xcii. Append.

[251] Vinum multis Locis accipimus Scripturas Sanctas meracissimum Vigorem cœlestis sapientæ continentes; quibus incalescant sensus & inebrientur Affectus. Operante Christo in Cana Galileæ Vinum defecit & Vinum sit, id est, Umbra removetur & Veritas præsentatur. Recedit Lex, Gratia succedit. Carnalia spiritualibus commutantur. Bonum quidem Vinum est vetus Testamentum, sed sine spirituali Intellectu vanescit in Litera. In Sermon xc. Append. Sed illud quod in Litera Legis aquam sapiebat, dum spiritualiter intellgi fecit, aquam in Vinum convertit. In Sermon xci. Append.

[252] Per Nuptias, Conjunctionem Christi Ecclesiæ, hoc est Veteris & Novi Testamenti Traditionem debemus accipere. Sponsus est Christus. Architriclinius est Moses. In Loc. Johan.

[253] Voluores Cœli sunt verè puri & ad cælestis sapientiæ Cognitionem evolare parati. Clem. Alex. Strom. L. iv.

[254] Quid mihi & tibi est, Mulier? Procul dubio, Fratres, latet ibi aliquid Mysterii. In Loc. Johan.

[255] Matt. ix. Mark ii. Luke v.

[256] Paralyticus reppletum videret Theatrum, Aditus Interclusos, Portum obseptum,——Non tamen dixit Propinquis suis, quid hoc Rei est? Expectemus quousque Domus evacuetur, Theatrum dimittatur, recedent, qui congregati sunt, poterimus privatim ad ilium accedere. In Homil. de hoc Paralyt.

[257] Dicet aliquis valde dimissum fuisse Locum, à quo per Tegulas deposuerunt Paralytici Lectum. Johan. Nepot. Hieros. in Loc. Luc.

[258] Judæorum Tecta plana erant, & non in Coniformam lastigiata. In Loc. Luc.

[259] In Loc. Marci.

[260] Numquid enim facilem illi potuit Accessum redere? Apud Chrysostom. de hoc Paralyt.

[261] In Paralytico Gentium universitas offertur me denda. In Loc. Matt.

[262] Paralyticus potest intelligi Anima dissoluta Membris, id est, bonis operibus. Inter. Quæst. Evang.

[263] Paralysis Typus est Torporis, quo piger jacet in Malitia Carnis, habens desiderium Salutis, & Torporis Ignavia & duplis Cogitationibus, ac si enervatus Membris ostendit. In Loc. Marci.

[264] In hoc enim quod ait, remittuntur tibi Peccata, interiorem hominem, id est, spiritum paryliticum esse demonstrat. Hoc enim non dixisset, si ad Corporis Infirmitatem respexisset. Non ideo Corpus sanatur, quia Anima a peccatis liberatur. In Homil. in Dominic. xix. post Pentecost.

[265] Sed qui sunt isti quatuor, qui hunc Paralyticum portant & Domino offerunt. Per hos enim nescio, qui melius quam quatuor Evangelistæ intelligi possunt. Nulla enim Anima nisi per istos Domino offertur, nulla Anima nisi per istorum fidem sanatur. Euseb. Gallican. ibid. Sum Paraliticus, quia non operantur & immobiles sunt Vires Animæ meæ ad bonum, sed si a quatuor Evangelistis gestatus & adductus fuero ad Dominum, tunc audiam, remittuntur Peccata. Theophylact. in Loc. Marci.

[266] Tectum Domus qua Christus docet, ascendendum, id est, Sacræ Scripturæ Sublimitas est appetenda. Bedæ in Loc. Lucæ.

[267] Non utique in Infirmis exterius, qua turbæ tumultuantur remanendum, sed Tectum Domus, &c. Ibid.

[268] Patefacto Tecto ægerad Jesum summittitur, quia reseratis Scripturarum Mysteriis, ad Notitiam Christi pervenitur. Bedæ in. Loc. Marci. Est Paralysis interior, ut pervenias ad Christum (forte enim latet Medicus & intus est, hoc est, iste verus Intellectus in Scriptoris occultus est) exponendo quod occultum est aperi Tectum, & depone Paraliticum. Augustin. In Serm. XLVI. Sect. 13. Impediri turbis nisi Tecta id est operta Scripturarum aperiat, ut per hæc ad Notitiam Christi perveniat. Ejusdam in Quæst. 4ta in Evangel. Lucæ.

[269] Et bene Domus Jesu juxta alterius Evangelistæ Narrationem tegulis esse contecta reperitur, quia sub contemptibili Literarum Velamine, si adsit, qui reseret, divina spiritualis Gratiæ Virtus invenietur. Denudatio etenim Tegularum in Domo Jesu, Apertio est, in utilitate Literæ, sensus spiritualis ac arcanorum cœlestium. In Loc. Marci.

[270] Mat. ix. Mark v. Luke viii.

[271] Luke vii.

[272] John xi.

[273] Quot autem mortuos visibiliter suscitaverat quis novit? non enim omnia quæ fecit scripta sunt. Johannes hoc dicit, multa alia fecit Jesus, quæ si scripta essent, arbitror totum Mundum non posse Libros capere. Multi ergo sunt alii sino dubio suscitati, sed non frustra tres commemorati. In Serm. xcviii.

[274] John xxi. 25.

[275] Non autem vacat a Mysterio, quod, cum plures Dominus suscitaverat, tres tantum Evangelistæ eum suscitasse scripserunt. In Homil. Feriæ quintæ post Dominis. 4tam.

[276] Suscitaverat Dominus filiam Jairi Principis Synagogæ, sed adhuc mediante morte, adhuc viante Spiritu, adhuc Anima Claustra Tartari nesciente. Suscitavit & unicum Matris filium, sed sic ut retineret Pheretrum, ut anticiparet Sepulchrum, ut Corruptionem suspenderet, & præveniret fætorem; ut ante mortuo Vitam redderet, quam tota mortuus jura Mortis intraret. Circa Lazarum vero quod geritur totum singulare est, quem circa Vis tota Mortis impleta est. In Pet. Chrysol. Serm. lxiii.

[277] Inter omnia Miracula quæ fecit Dominus noster Jesu Christus, Lazari Resurrectio præcipue prædicatur. St. August. in Loc. Johan.

[278] Mirum videri potest Historiam hanc tam illustrem a Matthæo & Marco omissam. In Loc. Luc.

[279] Sed videtur mihi horum uterq; contentus fuisse uno Exemplo redditæ Vitæ in Jairi filia ex quo similia alia possunt intelligi. In Loc. Luc.

[280] Nondum perfecta Mors est in Puella. St. August. in Serm. xcviii.

[281] In Epist. prima ad Corinth. Cap. xxv.

[282] Quæri solet, cur hanc tam nobilem Historiam priores Evangelii scriptores non attigerint. Mihi hoc succurrit, cum illi scriberent, vixisse resuscitatum Lazarum, & periculum ei fuisse a judæis, si quod illi acciderat, palam vulgaretur. Nam etiam mox narratur C. xii. 10, ob hoc ipsum structas ei insidias. Quare visum illis hoc ad tempus subticeri posse, cum alia Exempla resuscitatorum suppeterent. At mortuo Lazaro, cum jam nemini Periculum ex rei Narratione fieri posset, additum hoc a Johanne in hac quasi prætermissorum Collectione. In Loc. Johan.

[283] The last of the three Evangelists writing but fifteen Years after our Lord's Ascension, might think it needless so mention a Miracle concerning a Person, living so near Jerusalem, where there was so great a Fame thereof, and so many living Witnesses. St. John, writing his Gospel, say the Ancients, above sixty Years after our Lord's Ascension, when by the Deaths of the Person, and most of the Witnesses that were present at his Resurrection, the Memory and Fame of it might be much impair'd, had great Reason to perpetuate the Memory of it, by this large Rehearsal of it. In Loc. Johan.

[284] Quin & illud inter traditiones reperimus triginta tum Annos natum fuisse Lazarum, cum a mortuis excitatus est; atq; idem ille postea triginta aliis annis vixit. In Hæres. lxvi. Sect. 34.

[285] Matt. xviii. 2.

[286] In Nicephor. Callist. Eccl. Hist. L. ii. c. 35.

[287] In Eccl. Hist. L. vii. c. 18.

[288] In Loc. Matthæi.

[289] Puellam ex illo Tumultu plangentium stupore correptam esse, non vero defunctam. In Homil. de Juri filia.

[290] In Loc. Matthæ.

[291] Atque ut miraculum divinæ Virtutis accresceret, dum Convivis interrogantibus tristia Loca pænarum, sedesq; alta nocte semper obscuras, Lazarus indicat diligenti narratione per ordinem. Diu quæsiti longisq; temporibus ignorati invenerunt tandem Inferi Proditotem. In Serm. cxvi. Append. St. August.

[292] Princeps hic, Lex esse intelligitur, quæ Dominum orat pro Plebe, quam ipsa Christo prædicata ejus Adventos Expectatione nutriverat, ut Vitam mortuæ reddat. Nam nullum Principem credidisse legimus, ex quo Persona hujus principis orantis merito in Typum aptabitur. In Loc. Matt.

[293] John vii. 48, and xii. 42.

[294] Quæ tamen tantæ diversitatis Causa? Supra publice Viduce filius suscitatur, hic removentur plures arbitri. In Loc. Luc.

[295] Qua igitur Ratione, qui tanta hæc erat facturus, id quod evenit, judicasset merito Lacrymis esse prosequendum? In Homil. de Gratiarum Actione.

[296] Lacrymatus est Jesus, quod aliquando erasum fuisse a Catholicis quibusdam scribit Epiphanius. Vid. Drusium in Loc. Johan.

[297] Quidam corporalia ejus Miracula stupentes, majora intueri non norunt. Quidam vero ea, quæ gesta audiunt in Corporibus nunc amplius in Animis admirantur.——Dominus enim noster Jesus Christus ea quæ faciebat corporaliter, etiam spiritaliter volebat intelligi; neque enim Miracula propter Miracula faciebat, sed ut illa quæ faciebat, mira essent Videntibus, vera essent Intelligentibus.——Alii & facta mirati & intellecta assecuti. Tales nos esse debemus in Schola Christi.——Hoc dixi (de ficu arefacta) ut persuaderem Dominum Jesum Christum ideo Miracula fecisse, ut aliquid illis Miraculis significaret; ut excepto eo, quod mira & magna & divina erant, aliquid inde etiam disceremus. Videamus ergo quid nos discere voluit in tribus mortuis, quos suscitavit. In Serm. xcviii.

[298] Ista tria Genera Mortuorum, sunt tria Genera Peccatorum, quos hodie suscitat Christus.——Sunt ergo instar filiæ Synagogæ Principis, qui peccatum intus in Corde babent, in facto nondum habent. Condemnatur Consensus ad Iniquitatem; respiratur ad Salutem atq; Justitiam. Surgit mortuus in Domo, reviviscit Cor in Cogitationis Secreto. Facta est ista Resurrectio Animæ mortuæ intus intra Latebras Conscientiæ, tanquam intra Domesticos Parietes.——Alii post Consensum eunt in factum, tanquam efferentes mortuum, ut quod latebat in Secreto, appareat in publico. Nonne illi juveni dictam est, Tibi dico, surge & redditus est Matri; sic qui jam fecerit, si forte admonitus & commotus Verbo Veritatis ad Christi Vocem resurgit, vivus redditur Ecclesiæ.——Qui autem faciendo quod malum est, etiam mala Consuetudine se implicant, tales Consuetudine maligna pressi, tanquam sepulti, ita sepulti ut de Lazaro dictum est, jam putet. In Serm. xcviii.

[299] Cum ejecta esset Turba, intravit. Moraliter non resurgit Anima, quæ intrinsecus jacet mortua, nisi prius a secretioribus Cordis excludatur inopportuna sæcularium Cogitationum Multitudo. In Loc. Matt.

[300] Mali isti Portitores, qui ad sepeliendum hominem ferunt, sunt Vitia & maligni spiritas, Hæretici & seductores. Hos enim nisi Dominus sisteret, quoscunq; semel acciperent, sepulturæ & æternæ Damnationi traderent. Suscitatus igitur Adolescens sedet, loquitur & Matri redditur, quia ad Penitentiam conversus in Ecclesiæ pace quiescit, Dei Magnalia loquitur, sua peccata confitetur; & Ecclesiæ reconciliatur. Euseb. Gallic. in Homil. Feriæ quinta post Domin. 4tam.

[301] Et lacrymatus est Jesus. Lacrymemur igitur & nos pro omnibus illis, quos in Fætore Vitiorum jacere sentimus. Euseb. Gallic. in Homil. Feriæ 5ta post Domin. 4tam.

[302] Lapis autem revolutus a Monumento significat Infidelitatis Duritiam ab Hominum Corde submotam. Theop. Antioch. in Loc. Johan.

[303] Quod enim tunc temporis factum est in una Puella, hoc in sine Temporum futurum est, ut fiat in tota Sonagoga. In Homil. Feriæ 5ta post Domin. 4tam.

[304] Synagoga circa finem sæculi erit restituta saluti. In Loc. Matt.

[305] Jairus illuminatus vel illuminans, Moses intelligitur. Bed. in Loc. Mat.

[306] Ad hanc ergo Principis filiam dum properat Dei Verbum, ut salvos faceret filios Isræl, sancta Ecclesia de Gentibus congregata, quæ inferiorum Lapsu Criminium deperibat, paratam aliis fide præripuit Sanitatem. St. Ambros. in Loc. Luc. Quod vero post restitutam immundæ Mulieri Valetudinem, defuncta Puella a mortuis restituitur; ne hoc quidem ab exquisita Allegoria alienum. Nam Reliquiæ salvæ fiant, juxta Apostolum, cum ingressa fuerit Gentium Plenitudo. Theop. Ceram. in Homil. de Jairi filia.

[307] Quarum Rerum Causa multa fuere Jesu Miracula. In Johan. Cap. XI.

[308] Per Lazarum Genus humanum ostenditur. Theop. Antioch. in Loc. Johan. Nostra Resurrectio figuratur per Lazari Resurrectionem.——Spelunca sive Sepulchrum Lazari Litteram Legis umbratilem designat.——Magna Voce clamavit Jesus, id est, Prædicatio Evangelii per quam humana Natura Peccatorum Vinculis & in Sepulchro Infidelitatis jacens vocatur ad Vitam. Theop Ceram. in Homil. de Lazaro.

[309] Revelations, Chap. xviii. 11.

[310] In his Pastoral Letter, P. 35.

[311] Daniel, Chap. vi. 17.

[312] Adducor ut credam Pilati Annulo & hunc Lapidem signatum. In Loc. Matt.

[313] Upon the Place in Matthew.

[314] Si Jesus volebat re vera declarare suam divinam Potentiam, debuerat suis Insultatoribus, ipsique Præsidi qui capitalem sententiam contra se tulerat, denique cæteris omnibus se ostendere. In Orig. Lib. ii. contra Celsum.

[315] In Limborchii Amica Collatione cum Judæo.

[316] Magna sane Res & miranda occurrit hoc loco, quæ non solum aliquem ex vulgo Credentium exercere posset, sed perfectiores etiam; cur non Dominus post Resurrectionem æque ac superioribus temporibus conspiciendum se præbuerit. In Lib. ii. cont. Celsum.

[317] Quamvis Celsus has Jesu post Resurrectionem Apparitiones conferre conetur cum vulgaribus Spectris & Visionibus. In Origen. Lib. ii. contra Celsum.

[318] Comminatus est periculum Accusatoribus Christianorum. Tertul. Apol. Cap. v.

[319] Justin Matyr. In Apol. ii.

[320] Quod autem a Joseph, rogato Pilato ut Corpus redderet, & sindone involvitur, & in Monumento novo in Petra excisa reponitur, & Saxum Ostio Monumenti advolvitur: Quanquam sit Ordo Gestorum, & sepeliri eum erat necesse, qui resurrecturus erat a mortuis, tamen non sine Rerum aliquarum Momento expressa sunt singula. Joseph Apostolorum habet speciem: & idcirco quanquam in duodecem numero Apostolorum non fuerit, Discipulus Domini nuncupatur. Hic munda sindone corpus involvit; & quidem in hoc eodem linteo reperimus de cœlo ad Petrum universorum Animantium genera summissa. Ex quo forte non superflue intelligitur sub lintei hujus nomine consepeliri Christo Ecclesiam: quia tum in eo, ut in Confusione Ecclesiæ mundorum atque immundorum Animalium fuerit congesta diversitas. Domini igitur Corpus tanquam per Apostolorum doctrinam in vacuam & novam requiem Lapidis excisi, viz. in pectus duritiæ Gentilis quodam doctrinæ opere excisum Christus infertur, rude scilicet & novum, & nullo antea ingressu timoris Dei pervium. Et quia nihil præter cum oporteat in pectora nostra penetrare, Lapis Ostio advolvitur: ut quia nullus antea in nos divinæ Cognitionis Auctor fuerat illatus, nullus absque eo postea inferatur. Metus deinde furandi Corporis, & Sepulchri Custodia atque Obsignatio, Stultitiæ atque Infidelitatis Testimonium est; quod signare Sepulchrum ejus voluerint, cujus præcepto conspexissent de Sepulchro mortuum suscitatum. In Loc. Matt.

[321] Ad hoc enim Dominus hodie resurrexit, ut Imaginem nobis futuræ Resurrectionis ostenderet. In Serm. clxviii. Append.

[322] Quid singula significent, quærere sanctæ quidem Deliciæ sunt. In Johan. Evang. C. xx. Tract. 120.

[323] Monumentum Christi est divina Scriptura, in qua Divinitatis & Humanitatis ejus mysteria densitate Litteræ veluti quadam muniuntur Petra. In Diversos Homil. 2.

[324] Ne putes, tunc solummodo traditus est Christus Principibus Sacerdotibus & Scribis.——Quando enim vides Scripturas Prophetarum & Evangelii & Apostolorum traditas esse in Manus falsorum Sacerdotum & Scribarum; num intelliges quia Verbum Veritatis traditum est Principibus iniquis & Scribis? In Mat. C. xx.

[325] Interpretario autem Nominis Barabbæ est Patris Filius: Jam itaque Arcanum Infidelitatis futuræ ostenditur, Christo Patris Filium præferendo, Antichristum scilicet hominem Peccari & Diaboli filium, potiusque adhortantibus principibus suis eligunt, Damnationi reservatum, quam Salutis Authorem. In Loc. Matt.

[326] Velum Templi scissum est, & omnia Legis Sacramenta, quæ prius tegebantur, prodita sunt atque ad Gentium Populum transierunt. In Loc. Matt.

[327] Petræ scissæ, id est, universa Vaticinia Prophetarum. In Epist. ad Hedibriam.

[328] Sed mihi videtur Terræ Motus & reliqua typum ferre credentium, quod pristinis Errorum vitiis derelictis, & Cordis emollita duritia, postea agnoverint Creatorem. In Loc. Matt.

[329] Ipsum autem triduum, non totum & plenum fuisse Scriptura Testis est. In Libro 4to de Trinitate, Sect. 10.

[330] De tribus diebus, multi sancti multa hinc senserint atque dixerint——Sed nos neutram eorum vacantes sententiam; melius tamen, si placet in his spiritualem requiramus Intellectum, tres Dies tria Tempora Sæculi ponentes. In Serm. de Symbolo.

[331] Cum disputamus adversus eos, & cum conquirimus advicem, tunc quærimus locum Dogmatis illius in litera Legis Historiæ, & ostenditur secundum Historiam stare non posse. In Psal. xxxvi.

[332] Pastoral Letter, P. 25.

[333] Adventus quidem Christi unus in Humilitate completus est, alius vero speratur in Gloria. Et hic primus Adventus in Carne, mystico quodam Sermone in Scripturis Sanctis Umbra ejus appellatur. In Jesu Novo Homil. viii.

[334] Vera Christi Miracula & Sanatio Infirmorum est spiritualis. In Matt. C. xxv.

[335] Hæc licet in præsens gesta sunt, quid tamen in futurum significent contuendum est. In Matt. C. x. S. 1. Christi Gesta aliud portendunt. C. xii. S. 1. Peragunt formam futuri gesta præsentia. C. xxi.

[336] Pastoral Letter, P. 3.

[337] Pastoral Letter, P. 35.

[338] His Sermon before the Societies for Reformation; and his Charge to the Clergy.

[339] In his Dedication.

[340] Page 35.

[341] Vindication of three Miracles, p. 76, 77.

[342] Cum venerit ergo Elias exponendo Legem Spiritaliter, convertit Corda Patrum ad filios. De Civit. Dei. Lib. XX. c. 29.

[343] Litteram Legis sequentes in Infidelitatem & vanas Superstitiones incurrunt. In Matt. Tract. 26.

[344] In Dedication of Third Discourse.

[345] Page 177.

[346] Discourse the Fifth, p. 69.

[347] Inveniatur enim in Christianismo non minor (nequid dicam arrogantius) fide Ratio & Enarratio Propheticorum ænigmatum, parabolarumque evangelicarum, aliarumque innumerarum figurarum, quæ vel in Gestis continentur vel Legibus. Cont. Celsum. Lib. I.

[348] Quidam corporalia ejus Miracula stupentes, majora intueri non norunt. Quidam vero ea, quæ gesta audiunt in Corporibus, nunc amplius in animis admirantur,——Tales nos esse debemus in Schola Christi. In Serm. xcviii.

[349] In Discourse the Sixth.

[350] Mystery of Godliness, B. x. c. 2.

[351] 1 Tim. v. 8.

[352] Defence of Christianity, p. 347.

[353] Ibid. p. 353.

[354] Est adhuc alia Pugna his omnibus violentior; quod ii, quod Legem secundum Carnem intelligunt, adversantur his, qui secundum spiritum sentiunt, & persequuntur eos. In Genesiæ Hom. vii.

[355] In Fifth Discourse, p. 67.

[356] In his Preface, p. 17, 18.

[357] Vindication in Preface, p. ix. x.

[358] Fair State of the Controversy, p. 293, 294.

[359] In his Preface, p. xi.

[360] Vindication, p. 2.

[361] Defence of Christianity, p. 295, 310.

[362] Some Observations of a Layman. 2. Tom of Bedlam's Letter to his Cousin T. Woolston. 3. For God or the Devil: Or, Just Chastisement no Persecution. 4. A Defence of the Scripture-History, &c.

[363] In his First Pastoral Letter, p. 5.

[364] In his Preface, p. ix.

[365] In his Dedication to the Queen.

[366] Siquidem Symbola quædam erant, quæ tunc gerebantur, eorum quæ Jesu virtute semper perficiuntur. In Matt. C. xv.

[367] Peragunt Formam futuri Gesta præsentia. In Matt. C. xxi.

[368] Quæ a Jesu facta alicujus significantia erant. In Serm. lxxvii.

[369] Ipse Salvator noster apertissimè ostendit, quòd ejus miracula aliquid significent, dum ea faciendo aliquid agit, quod ratione carere videatur. In Hom. quarta post Dominic. quartam.

[370] In his Preface, p. xi.

[371] Ibid. p. x.

[372] Similitudo erat & Typus futurorum unumquodque, quod Jesus faciebat in Corpore. In Isai. C. vi.

[373] Adventus Christi unus quidem in Humilitate completus est, alius verò speratur in Gloria: Et hic primus Adventus in Carne, mystico quodam Sermone, in Scripturis sanctis umbra ejus appellatur. In Jesu Nave, C. viii.

[374] Pertingit ad usque secundum & diviniorem Christi Adventum Johannis Testimonium. Origen. in Lucam. Tom. V.

[375] Appropinquat enim Regnum Cœlorum, ut Scribæ qui in simplici Littera acquiescunt, resipiscentes ab ejusmodi Intellectu, erudiantur spirituali Doctrina, quæ est per Jesum Christum, vivum Verbum, quæ vocatur Regnum Cœlorum. In Matt. C. xiii.

[376] P. 123, 124.

[377] P. 124.

[378] P. 108.

[379] P. 93.

[380] P. 94.

[381] Ibid.

[382] Nam idem Moses quamvis Veteris Testamenti verba in literis condidisset, tamen separatim quædam ex occultis Legis secretiora mysteria septuaginta senioribus, qui Doctores deinceps manerent, intimaverat. In Psal. ii. Sect. 2.

[383] P. 96.

[384] Origenes decem scripsit Stromateas, omnia nostræ religionis dogmata de Platone, Aristotele, Numenio, Cornutoque confirmans. In Epist. ad Magnum.

[385] Defence of Christianity, p. 345.

[386] P. 347, 353, 358.

[387] P. 341.

[388] P. 344.

[389] Perspicuum est Mosem mentis acie Legis Veritatem Historiarumque apud Scripturam Allegorias juxta Anagogen vidisse. In Johan. Tom. VI.

[390] Asseverant Judæi, deum Mosi primùm Legem scriptam tradidisse, arque hanc postea in longo illo Dierum 40 spatio, quo in monte apud se agebat Moses, exposuisse, ita ut singulorum præceptorum genuinum Sensum, Causas, & Fines tum Rationem quoque eadem adimplendi illi accurate declararet. Apud Wagens. Tel. ignea. p. 580.

[391] See Basnage's History of the Jews, p. 189.

[392] Doctioribus inter Judæos notissimum est, quod Moses qui primus fuit Salvator Israelis, etiam in omni Vita & Operibus suis fuerit Typus & Figura ultimi Redemptoris. Christiani Meyer de Gen. Christi, p. 145.

[393] Judæi veteres expectabant similem Ægyptiacæ Liberationem, ut scilicet Pharoah & omnis ejus Exercitus qui per 430 Annos Populum Dei captivum tenuit, in mari rubro submersus est; sic etiam Romani qui eodem Annorum numero Judæos possessuri, ultione Domini deleantur. In Joelis C. iii.

[394] 1 Cor. C. x, 1, 2, 6.

[395] Eloquar Propositiones sive Ænigmata ab Initio, id est, ex quo Populi Congregatio adducta est ex Ægypto. In Ps. lxxvii. Sect. 4.

[396] See Basnage's History of the Jews, p. 189.

[397] P. 108.

[398] 2 Cor. iii. 6.

[399] Et non Litera Legis, sed ejus Spiritus, hoc est, Novitas Testamenti. Tertull. contra Marcion, Lib. V. C. 11.

[400] Veteris Testamenti ad Novum tanta Congruentia, ut Apex nullus, qui non consonet, relinquetur. Sti. Augustini de Utilit. Credendi, Sect. 9.

[401] Jucundum est istum Consensum intelligere circa convenientia duorum Testamentorum. In Matt. Tract. 6.

[402] In his Expostulatory Letter to Mr. Woolston.

[403] In his Lent Sermon at St. Saviour's, Anno 1729.

[404] In his Preface, p. xvii.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings