Note 41 — Chapter I · ROMAN PLAYS IN THE SIXTEENTH CENTURY
Reading edition
At vero non rex iste, sed dictator est. Dum res sit una, quid aliud nomen juvat? At nomen illud refugit, et oblatas sibi Rejicit coronas. Fingere hoc et ludere est. Nam cur Tribunos igitur amovit loco? At mihi et honores et semel vitam dedit. Plus patria illis omnibus apud me potest. Qui se tyranno in patriam gratum exhibet, Dum vult inepte gratus esse, ingratus est.