← Table of contents
Servetus and Calvin

Note 102 — Chapter XIX

Reading edition

De Voce Trinitate et Voce Persona.103

Quoniam voces istas Trinitatis et Personarum plurimum Ecclesiæ Christi commodare intelligimus, ut et vera Patris, Filii et Spiritus Sancti distinctio clarius exprimatur, et contentiosis controversiis melius occurratur, ab his usque adeo non abhorremus, ut libenter amplexemur, sive ex aliis audiendæ sive a nobis usurpandæ sint. Itaque quod antea a nobis factum est, in posterum quoque operam daturos, quoad licebit recipimus, ne earum usus in Ecclesiis nostris aboleatur. Nam neque ab iis inter scribendum, vel in Scripturæ ennarrationibus in concionibus ad populum, abstinebimus ipsi, et alios docebimus ne superstitiose refugiant. Si quis autem, præpostera religione, teneatur quominus eas usurpare libenter ausit, quanquam ejusmodi superstitionem nobis non probari testamur, cui corrigendæ non sit defuturum nostrum studium; quia tamen non videtur nobis hæc satis firma causa cur vir alioqui pius et in eandem religionem nobis sensu consentiens repudietur, ejus imperitiam hac in parte eatenus feremus ne abjiciamus ipsum ab Ecclesia, aut tanquam male sentientem de fide notemus. Neque, interim maligne interpretabimur si Bernensis Ecclesiæ Pastores eos ad verbi ministerium admittere non sustineant quos comperint voces istas aspernari.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings