← Table of contents
Roman Stoicism

Note 112 — Chapter VIII · THE UNIVERSE.

Reading edition

‘ex quo eventurum nostri putant id, ... ut ad extremum omnis mundus ignesceret, cum humore consumpto neque terra ali posset neque remearet aer; cuius ortus, aqua omni exhausta, esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem, a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret, atque idem ornatus oriretur’ Cic. N. D. ii 46, 118. ‘cum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus extinguat, viribus ista se suis caedent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igne quicquid nunc ex disposito lucet ardebit. nos quoque felices animae atque aeterna sortitae, parva ruinae ingentis accessio, in antiqua elementa vertemur’ Sen. Dial. vi 26, 6.

Explore with AITake your curiosity a little further.

Reading settings