Note 1180 — Chapter V · THE PEOPLE AND ITS POWERS
Reading edition
Liv. xxvi. 33 (speech of M. Atilius Regulus) “‘Per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, injussu populo non video posse. Idque et apud majores nostros in Satricanis factum est (319 B.C.) cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae jus esset. Itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis jus fiat.’ L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit ... Plebes sic jussit, ‘Quod senatus juratus, maxima pars, censeat, qui adsidetis, id volumus jubemusque.’”