Note 906 — CAPITOLO XXII. La fine di Roma e del suo impero.
Reading edition
Divinarum Institutionum, l. VII, c. 25: Etiam res ipsa declarat lapsum ruinamque rerum brevi fore: nisi quod incolumi urbe Roma nihil istiusmodi videtur esso metuendum. At vero cum caput illud orbis occiderit, et ῥύμη esse coeperit quod Sybillae fore aiunt, quis dubitet venisse iam finem rebus humanis, orbique terrarum? Illa, illa est civitas quae adhuc sustentat omnia, praecandusque nobis et adorandus est Deus coeli, si tamen statuta eius et placita differri possunt, ne citius quam putemus tyrannus ille abominabilis veniat qui tantum facinus moliatur, ac lumen illud effodiat cuius interritu mundus ipse lapsurus est.