Note 8 — CAPITOLO XII. Trajano.
Reading edition
Vita S. Gregorii Magni, 22, ap. Mabillon, Acta sanctorum ordinis S. Benedicti, sacc. I, p. 387-8. Precede il racconto di altri miracoli operati dal santo pontefice. Ecco il testo: «Idem vero perfectissimus et acceptabilis Deo Sacerdos, cum quadam die per forum Trajani, quod opere mirifico constat esse extructum, procederet, et insignia misericordiae ejus conspiceret, interque memorabile illud comperiret, videlicet quod cum idem orbis princeps in expeditionem circumvallatus militum cuneis pergeret, ibidem obviam habuerit vetustissimam viduam senio simulque dolore ac paupertate confectam, cujus lacrymis atque vocibus sic conpellatur: «Princeps piissimo Trajane; ecce hic sunt homines qui modo mihi unicum filium, senectutis videlicet meae baculum et omne solatium, occiderunt, meque una cum eo nolentes occidere, dedignantur etiam mihi pro eo rationem aliquam reddere.» Cui ille festinato, ut res exigebat, pertransiens: «Cum rediero, inquit, dicito mihi, et faciam tibi omnem justitiam.» Tum illa «Domine, inquit, etsi tu non redieris ego quid faciam?» Ad quam vocem substitit, et reos coram se adduci fecit. Neque cum suggeretur a cunctis accelerare negotium, gressum a loco movit, quousque et viduae a fisco quod juridicis sanctionibus decretum est, persolvi pro re fecit, demumque supplicationum precibus et fletibus super factis suis poenitentes viscerali clementia flexus, non tam potestate quam precatu et lenitato vinctos Praetorialibus catenis absolvit. Hujus rei gratia compunctus venerabilis Pontifex, coepit lacrymosis gemitibus secum inter verba precantia haec siquidem Prophetica et Evangelica revolvere oracula: «Tu Domine dixisti: Judicate pupillo, defendite viduam et venite et arguite me. Et alibi: Dimittite et dimittetur vobis. Ne immemor sis quaeso. Peccator ego indignissimus propter nomen gloriae tuae et fidelissimae promissionis tuae, in hujus devotissimi viri facto pietati tuae humiliter supplico». Perveniensque ad sepulchrum Beati Petri, ibi diutius oravit, et flevit, atque veluti somno correptus, in extasim est raptus. Quo per revelationem exauditum se discit, et ne ulterius jam talia de quoquam sine Baptismate sancto defuncto praesumeret petere, promeruit castigari».